Expositio in Psalmum CXVIII 17.30.1
(Vers. 136.) Sequitur versus octavus: Decursus aquarum descenderunt oculi mei; quia non custodivi legem tuam.
PL 15, 1450B(第136節)第八の節が続く。「水の流れへと私の目は下った。私が汝の律法を守らなかったからである」。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.30.2
Granditer affectum poenitentiam gerentis expressit, dicens quod aquarum decursus oculi sui descenderint: sive quia per eos tamquam meatus undantium fluentorum, ita exuberantium lacrymarum se quidam ductus effuderit, et fletus irrigui continuum quoddam et juge profluvium: sive quod ipsi descenderint oculi.
PL 15, 1450B彼は悔い改めを行う者の心情を壮大に表した。自分の目が水の流れへと下ったと言うことによってである。それは、目を通して、湧き出る流れの水路のように、あふれる涙の一筋の通り道が注ぎ出し、潤す涙の絶え間ない尽きぬ流出が起こったからか、あるいは、目そのものが下ったからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 17.30.3
Habet enim hoc vis summi doloris, ut cum lacrymis oculi quodammodo ipsi videantur descendere; eo quod tanta vis lacrymarum sit, ut putentur oculi in fletus resolvi, et in lacrymas effundi.
PL 15, 1450C極度の苦痛の力にはこういう性質がある。涙とともに目そのものがいわば下っていくように見えるのである。涙の勢いがあまりに大きいので、目が泣くことへと溶け、涙へと注ぎ出されると思われるほどだからである。