ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VII. Zain, Caput XVI 第7説教(ザイン) 第XVI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1286A · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 7.16.1

1

Haec qui novit retexere, habet unde gratiam suae consolationis acquirat: et contra; quia judicia Dei vera sunt, sicut habes: Judicia Dei vera, justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, et dulciora super mel et favum; etenim servus tuus custodit ea (Psal. XVIII, 10 et 11) .

PL 15, 1286A

これを織り直すことのできる者は、自らの慰めの恩寵を得るための根拠を持つ。逆もまた同じである〔et contra の係りは定かでない。慰めの根拠は神の裁きを織り直す者にのみあるという意に取った〕。神の裁きは真実だからである。あなたが読むとおりである。「神の裁きは真実であり、それ自体において義とされ、金よりも、貴い石よりも慕わしく、蜜よりも、ハチの巣よりも甘い。まことに、汝の僕はそれらを守る」(詩篇18:10–11)。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.16.2

2

Custodienti igitur dulcia sunt divina judicia: negligenti autem ea amara esse non dubium est; quia advertit in opprobrii turpitudine peccatorum propositum sibi divinae eventum esse sententiae.

PL 15, 1286B

それゆえ、守る者には神の裁きは甘い。しかし、それを怠る者にとってはそれが苦いのは、疑いない。その者は、罪の恥ずべき辱めのうちに、神の宣告の結末が自らに課されていると気づくからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 7.16.3

3

Qui autem bene sibi conscius est, non turbatur utique, dicens: Heredes sumus Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 17) .

PL 15, 1286B

一方、良心にやましいところの無い者は、決して乱されず、こう言う。「我々は神の相続人であり、キリストとの共同相続人である。ただし、ともに栄光を受けるために、ともに苦しむならばである」(ローマ8:17)。