ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput XXXIV 第20説教(レシュ) 第XXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1494A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.34.1

1

Suscepit advocati personam: Ipsum enim advocatum habemus apud Patrem (I Joan. II, 1) . Pernoctabat in oratione pro nobis (Luc. VI, 12) : ut nos suo informaret exemplo quemadmodum veniam nostris debeamus exorare peccatis.

PL 15, 1494A

彼は弁護者の役を引き受けた。「我々は父のもとに、まさに彼を弁護者として持っている」(一ヨハネ2:1)。彼は我々のために祈りのうちに夜を明かした(ルカ6:12)。自らの模範によって、我々が自らの罪にどのように赦しを乞うべきかを教えるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.34.2

2

Non enim ideo pernoctaret, quasi qui aliter Patrem nobis reconciliare non posset: sed ut qualis advocatus esse debeat, demonstraret: qualis Sacerdos, ut non solum diebus, sed etiam noctibus pro grege Christi debeat precator assistere.

PL 15, 1494A

彼が夜を明かしたのは、ほかの仕方では父を我々と和解させることができなかったからではなく、弁護者がどのようなものであるべきかを示すためであった。すなわち、司教がどのようなものであるべきか、昼だけでなく夜にも、キリストの群れのために取りなす者として立つべきことをである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.34.3

3

An impetrandi egebat auxilio, qui facere ipse poterat quod rogabat, quemadmodum ipse dicebat: Ego ad Patrem vado: et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam (Joan. XIV, 12 et 13) ?

PL 15, 1494A

それとも、願いを聞き入れられるために助けを必要としていたのか、願っていることを自ら行うことができた者が。彼自身こう言っていたとおりである。「私は父のもとへ行く。汝らが私の名によって彼に求めるものは何でも、私が行う」(ヨハネ14:12–13)。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.34.4

4

Denique alibi ait, cum Lazarum resuscitaret: Sciebam quod semper me audis (Joan. XI, 42) . Hic quasi infirmus pernoctabat, qui sciebat quod semper auditur, et clamavit: Lazare, veni foras (Ibid., 44) . Locuta est resurrectio, mors recessit.

PL 15, 1494A

実に、彼は別の箇所で、ラザロをよみがえらせるとき、言う。「私は、汝がいつも私の願いを聞いてくれることを知っていた」(ヨハネ11:42)。彼は、いつも聞き入れられることを知りながら、弱い者のように夜を明かし、そして叫んだ。「ラザロよ、出て来い」(ヨハネ11:44)。復活が語り、死は退いた。