ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput V 第14説教(ヌン) 第V章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1391B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.5.1

1

(Vers. 105.) Haec ergo nostra sunt pascua, haec eorum qui possunt dicere: Quam dulcia faucibus meis verba tua (Sup. v. 103) ! Haec eorum pascua, qui dicunt: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Pascitur enim os nostrum verbo, cum loquimur mandata Dei Verbi.

PL 15, 1391B

(第105節)こうして、これこそが我々の牧草地であり、「汝の言葉は私の喉に何と甘いことか」(上の第103節)と言うことのできる者たちの牧草地である。これは、「汝の言葉は私の足の灯火である、主よ」と言う者たちの牧草地である。我々の口は、言葉によって養われるからである。神の言葉の戒めを我々が語るときがそれである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.5.2

2

Pascitur et oculus noster interior lucernae spiritalis lumine, quae nobis in hac mundi nocte praelucet; ne sicut in tenebris ambulantes, incertis titubemus vestigiis, et viam veram invenire nequeamus.

PL 15, 1391C

また、我々の内なる目も、霊的な灯火の光によって養われる。灯火は、この世の夜に我々の前を照らし、闇の中を歩く者のように、おぼつかない足取りでよろめき、まことの道を見いだせなくなることのないようにする。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.5.3

3

Intelligibilis igitur pedum gressus, intelligibilis et lucerna; quia Verbum Dei lucerna est. Nonne hoc in principio erat Verbum apud Deum: quomodo ergo lucerna est?

PL 15, 1391C

ゆえに、足の歩みは知性で捉えられるものであり、灯火もまた知性で捉えられるものである。神の言葉が灯火だからである。「初めに言葉は神のもとにあった」のではなかったか。それなら、どうして灯火なのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.5.4

4

Nonne hoc erat verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: quomodo ergo lucerna dicitur? Esaias clamat: Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam (Esai. IX, 2) : quomodo hic dicitur lucerna?

PL 15, 1391C

「この世に来るすべての人を照らす真の光」ではなかったか。それなら、どうして灯火と言われるのか。イザヤは叫ぶ。「闇の中に座っていた民は、大いなる光を見た」(イザヤ9:2)。それなら、ここではどうして灯火と言われるのか。