ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo I. Aleph, Caput XIV 第1説教(アレフ) 第XIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1205C · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 1.14.1

1

(Vers. 3, 4, 5, 6.) Et ideo operemur justitias: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas!

PL 15, 1205C

(第3–6節)それゆえ我々は正義を行おう。「不法を行う者たちは、彼の道を歩んだのではないからである。汝は、汝の戒めを大いに守るよう命じた。願わくは、私の道が正されて、汝の義の定めを守るように」。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.14.2

2

Tunc non confundar, cum perspiciam in omnia mandata tua. Non solum mandasti, inquit, custodiri mandata tua, sed etiam custodiri nimis. Quando hoc mandavit?

PL 15, 1205C

「そのとき、私は汝のすべての戒めに目を注ぐとき、恥じ入ることがないだろう」。汝は戒めを守るよう命じただけでなく、大いに守るようにと命じた、と言う。いつ、これを命じたのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.14.3

3

In paradiso quidem mandavit Adae, ut custodiret mandata: sed fortasse non mandaverat nimis custodire; et ideo lapsus est, ideo inflexus voce mulieris suae, ideo deceptus erat a serpente, putans quod si in parte aliqua recederet a mandato, non penitus erraret: sed quia semel a semita mandatorum recessit, totam deseruit viam, et exspoliavit omnibus nudumque reliquit.

PL 15, 1205C

楽園においてアダムに戒めを守るよう命じたが、おそらく大いに守れとは命じていなかった。それゆえアダムは堕ち、妻の声に曲げられ、蛇に欺かれたのである。戒めから一部分で離れても、まったく迷うことにはならないと考えたのであろう。しかし、一度戒めの小道から離れたので、道のすべてを捨て、すべてを奪われて裸のまま残された。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.14.4

4

Ideo Dominus, quia lapsus erat, qui in paradiso erat, postea te per Legem, per Prophetas, per Evangelium, per Apostolos monuit, ut nimium custodias mandata Domini Dei tui. Omne, inquit (Matth. XII, 36) , verbum otiosum quod locutus fueris, reddes pro eo rationem.

PL 15, 1205D

それゆえ主は、楽園にいた者が堕ちたので、のちに律法により、預言者たちにより、福音により、使徒たちにより、あなたの神である主の戒めを大いに守るようにと、あなたに戒めた。「あらゆる無益な言葉について、汝が語ったものは、汝はそれについて弁明をすることになる」と言う(マタイ12:36)。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.14.5

5

Noli dissimulare: ab aliquo mandato iota unum, aut unus apex non praeterit. Noli recedere de via. Si in via ambulans vix tutus es a latrone; quid facies si te extra viam vagantem invenerit?

PL 15, 1206A

素知らぬふりをするな。どの戒めからも、一点も一画も過ぎ去ることはない。道から離れるな。道を歩んでいてさえ盗賊から辛うじて安全であるあなたが、道の外をさまよっているところを見つけられたなら、どうするのか。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.14.6

6

Dirigantur gressus tui; et ne infirmus sis ad dirigendum, precare ut dirigat Dominus vias tuas.

PL 15, 1206A

あなたの歩みを正せ。そして、正す力が弱いなら、主があなたの道を正すよう祈り求めよ。