ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput XXXII 第16説教(アイン) 第XXXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1435A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.32.1

1

Hoc igitur loco, majore quodam familiaritatis usu potiora praesumens, ait: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justitias tuas doce me. Misericordiam sibi deferri poscit, justitias doceri.

PL 15, 1435A

それゆえこの箇所で、より大きな親しさを用いて、よりすぐれたものを期待しつつ、彼は言う。「汝の僕に、汝の慈しみにしたがって行え。汝の正義を私に教えよ」。慈しみが自分にもたらされること、正義が教えられることを求めている。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.32.2

2

Alibi quoque, hoc est, in posterioribus habes hunc sensum: Et ne intres in judicium cum servo tuo (Ps. CXLII, 2) . Etenim nostrorum conscii peccatorum, misericordiam magis petere Dei nostri, quam justitiam implorare debemus.

PL 15, 1435A

別の箇所、すなわちもっと後の箇所にも、あなたはこの意味を見いだす。「汝の僕と共に裁きに入るな」(詩篇142:2)。実際、自らの罪を自覚する我々は、我々の神の正義を求めるよりも、むしろ慈しみを求めるべきである。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.32.3

3

Alia veniam largitur: alia examen impertit. Quae spes hominibus certandi apud eum, quem occulta non fallunt, quem latere peccata non possunt? Ideoque sciens ejus potentiam, qui hominem non timeret, ait: Tibi soli peccavi (Psal. L, 6) .

PL 15, 1435A

一方は赦しを与え、他方は審査を行う。隠れたものに欺かれず、罪が隠れることのありえない者のもとで、人間にどんな争う望みがあろうか。それゆえ、人を恐れることのなかった者〔王であったダビデ〕は、神の力を知って言った。「汝にのみ、私は罪を犯した」(詩篇50:6)。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.32.4

4

Non potest hoc justus negare; quia nemo sine peccato: non potest rex, quia etsi leges in potestate habet, ut impune delinquat; Deo tamen subditus est: immo plus ipse debet, cui plus commissum est.

PL 15, 1435A

義人はこれを否定できない。罪のない者はいないからである。王も否定できない。王は罰せられずに罪を犯せるよう法を自らの力の内に持っているとしても、神に服しているからである。むしろ、多くを任された者こそ、自らが負うところも大きい。