ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput XXXIII 第16説教(アイン) 第XXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1435B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.33.1

1

Hoc ergo dicit: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam; quia etsi quid boni feci, plura debeo quasi servus.

PL 15, 1435B

それゆえ彼はこう言う。「汝の僕に、汝の慈しみにしたがって行え」。たとえ私が何か善いことをしたとしても、僕として、なお多くを負っているからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.33.2

2

Non uno facto servus absolvitur; quia nemo servum habens arantem, aut oves pascentem, dicit illi: Transi, recumbe; sed dicit illi: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi. . . .

PL 15, 1435B

僕は、一つの行いによって解き放たれるのではない。耕している僕、羊を飼っている僕を持つ者は誰も、その僕に「こちらへ来て席に着け」とは言わず、「私が食事をとれるよう用意し、帯を締めて私に仕えよ」と言うからである……。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.33.3

3

Numquid gratiam habet servus, si fecit quod imperatum est ei (Luc. XVII, 7 et 8) ? Ergo et cum fecerimus quod nobis imperatum est, non statim nos exaltare debemus, sed magis humiliare; quia non statim si aliquid fecimus, implevimus omnia servitutis obsequia.

PL 15, 1435B

僕は、命じられたことを行ったからといって、功を得るであろうか〔ミーニュの脚注は、諸版と少数の写本が servo(僕に感謝するであろうか)と読み、ギリシア語本文とラテン語訳もこれを支持するとしつつ、写本の servus も、ここの gratia を功(meritum)の意と見れば悪くないとする。底本の servus に従って訳した〕(ルカ17:7–8)。それゆえ我々も、命じられたことを行ったときに、ただちに自らを高めるべきではなく、むしろ低くすべきである。何かを行ったからといって、ただちに奉仕のあらゆる務めを果たし終えたわけではないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.33.4

4

Quis tanta naturae munera, vitae salutisque servatae divina beneficia digno possit aequare servitio? Quis potest solvere quod accepit?

PL 15, 1435B

自然のこれほど大きな賜物、保たれた生命と健康という神の恵みを、ふさわしい奉仕で釣り合わせることが、誰にできようか。受けたものを返すことが、誰にできようか。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.33.5

5

Ideoque sciens omnia, misericordiam petit potius quam audientiam: Quoniam, inquit, non justificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens (Psal. CXLII, 2) .

PL 15, 1435C

それゆえ、すべてを知っていた彼は、聞き入れられることよりも慈しみを求める。「生きているどんな人も、汝の前では義とされないからである」(詩篇142:2)と彼は言う。