Expositio in Psalmum CXVIII 22.28.1
Quaere, inquit, servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni ergo, Domine Jesu: quaere servum tuum, quaere lassam ovem tuam: veni, pastor, quaere sicut oves Joseph. Erravit ovis tua, dum tu moraris, dum tu versaris in montibus.
PL 15, 1520C「汝の僕を探せ。私は汝の戒めを忘れなかったからである」と彼は言う。それゆえ来たれ、主イエスよ。汝の僕を探せ、疲れた汝の羊を探せ。来よ、牧者よ、ヨセフの羊のように探せ。汝の羊はさまよった、汝がぐずぐずしているあいだに、汝が山々のあいだにとどまっているあいだに。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.28.2
Dimitte nonaginta novem oves tuas, et veni unam quaerere quae erravit. Veni sine canibus, veni sine malis operariis, veni sine mercenario, qui per januam introire non noverit. Veni sine adjutore, sine nuntio: jamdudum te exspecto venturum.
PL 15, 1520C汝の九十九匹の羊をあとに残し、さまよった一匹を探しに来よ。犬を連れずに来よ、悪い働き手たちを連れずに来よ、戸口を通って入ることを知らない雇い人を連れずに来よ。助け手なしに、使者なしに来よ。私はとうから、汝が来るのを待っている。
Expositio in Psalmum CXVIII 22.28.3
Scio enim venturum: Quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni non cum virga, sed cum charitate, spiritusque mansuetudine.
PL 15, 1520D実際、汝が来ることを私は知っている。「私は汝の戒めを忘れなかったからである」。杖を持たず、愛と柔和の霊をもって来よ。