Expositio in Psalmum CXVIII 13.12.1
Ostendit igitur quod divinum est homines docere non posse: et ideo qui docere praesumunt, nesciunt; sed agnoscit discipulus qui docetur.
PL 15, 1384Aそれゆえ彼は、神的なものを人間が教えることはできないことを示している。そのため、教えようと敢えてする者は知らないが、教えられる弟子は認識する。
Expositio in Psalmum CXVIII 13.12.2
In quo praeter donum scientiae quod de Spiritu sancto fuerat consecutus: moralis quoque suavis locus est, quod multi docentes sunt qui quod non intelligunt, docere se dicunt: et plurimi sunt discipuli qui studio suo assequuntur et industria quod non didicerunt a magistris.
PL 15, 1384Aこの点には、聖なる霊から得ていた知識の賜物のほかに、道徳に関する快い箇所もある。すなわち、自分が理解していないことを教えていると言う、教える者が多く、また、教師たちから学ばなかったことを、自らの熱意と勤勉によって身につける弟子が非常に多い、ということである。
Expositio in Psalmum CXVIII 13.12.3
Denique ante nos quidam interesse dixit inter docentes atque doctores; fortasse hoc arbitratus quia doctores sunt aliorum judicio ad hoc munus electi: docentes autem qui propria usurpatione hoc sibi munus assumpserint.
PL 15, 1384A実に、我々より前のある者が、教える者たち〔docentes〕と教師たち〔doctores〕のあいだには違いがあると言った。おそらく、教師たちは他の者たちの判断によってこの務めに選ばれ、教える者たちは自分の僭称によってこの務めを自ら引き受けた者たちだと考えたのであろう。
Expositio in Psalmum CXVIII 13.12.4
Sed cedant necesse est ei doctores quoque, quem testimoniorum meditatione coelestium doctrina Dei docentis imbuerit.
PL 15, 1384Bしかし、教師たちもまた、天の証しの黙想によって、教える神の教えを染み込まされた者に、道を譲らねばならない。