ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XXXIV 第3説教(ギメル) 第XXXIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1235C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.34.1

1

(Vers. 21.) Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Cum Dominus Jesus per obedientiam genus humanum redemerit, justitiam reformaverit: serpens autem per inobedientiam peccatum introduxerit; quid vitii habeat superbia, hinc aestimare possumus, cujus auctor diabolus est, quem inducit Propheta dicentem: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14) .

PL 15, 1235C

(第21節)「汝は高ぶる者たちを叱責した。汝の戒めから逸れる者たちは呪われている」。主イエスは従順によって人類を贖い、正義を回復したが、蛇は不従順によって罪を持ち込んだ。それゆえ、高ぶりにどれほどの悪があるかを、我々はここから推し量ることができる。その創始者は悪魔であり、預言者は彼をこう語る者として登場させる。「私は私の玉座を雲の上に据え、いと高き者に等しくなろう」(イザヤ14:14)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.34.2

2

Itaque cum sit nequissimus, ut honorem non dederit Domino Deo nostro; pejores tamen discipulos erudivit.

PL 15, 1235C

それゆえ、彼は我々の主なる神に栄誉を帰さないほど極悪であるが、それでもさらに悪い弟子たちを育てた。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.34.3

3

Ille enim se sic exaltavit, ut vellet aequari et similis esse Altissimo: discipulus autem ejus significatur ab Apostolo indignaturus aequalem similemque se aestimari Deo.

PL 15, 1235C

彼は自分を高め、いと高き者と等しくされ、似た者となることを望んだ。しかし彼の弟子は、使徒によって、自分が神と等しく似た者と見なされる〔だけである〕ことに憤るであろう者として示されている。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.34.4

4

Scriptum est enim: Cum revelatus fuerit homo iniquitatis, et filius interitus, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus (II Thess. II, 3 et 4) . Magister igitur similem se praesumit, hic superiorem.

PL 15, 1235C

書かれているからである。「不法の人、滅びの子が現れるとき、その者は、神と呼ばれるすべてのものに逆らい、その上に自らを高める」(二テサロニケ2:3–4)。それゆえ師は自分を〔神に〕似た者と思い上がり、この弟子は〔神より〕上の者と思い上がる。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.34.5

5

Ideoque et Dominus ad discipulos suos dixit: Majora his facietis (Joan., XIV, 12) ; ut quibus serpens plus ademerat, quam ipse amiserat, majora Christus facere donaret, quam ipse in terris fecerat. In se enim voluit principem mundi fallere, in discipulis triumphare.

PL 15, 1235D

それゆえ主も自分の弟子たちに言った。「汝らはこれらより大きなことをするだろう」(ヨハネ14:12)。蛇が、自らの失ったより多くを奪っていた者たちに、キリストが、自らが地上で行ったより大きなことをなすことを授けるためである。彼は自分においては世の支配者を欺くことを、弟子たちにおいては勝利することを望んだのである。