ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XX. Resch, Caput XXIX 第20説教(レシュ) 第XXIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1492C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 20.29.1

1

(Vers. 156.) Sequitur versus quartus: Miserationes tuae multae nimis, Domine: secundum judicium tuum vivifica me. Etsi longe est a peccatoribus salus; tamen nemo desperet, quia multae sunt misericordiae Domini.

PL 15, 1492C

(第156節)第四の節が続く。「汝の憐れみはいとも多い、主よ。汝の裁きに従って私を生かせ」。救いは罪人たちから遠いとしても、誰も絶望するな。主の慈しみは多いからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.29.2

2

Qui enim suo peccato pereunt, misericordia Domini liberantur. Miserebor, inquit, cui misertus ero (Exod. XXXIII, 19) . Palam apparuit non quaerentibus, vocavit refugientes, congregavit ignaros, pro omnibus se obtulit passioni. Num ergo multum misericors?

PL 15, 1492C

自らの罪によって滅びる者たちが、主の慈しみによって解き放たれるからである。「私は憐れもう、と彼は言う、私が憐れむ者を」(出エジプト記33:19)。彼は求めない者たちにも明らかに現れ、逃れる者たちを呼び、知らない者たちを集め、すべての人のために自らを受難に献げた。では、はなはだ慈しみ深いのではないか。

Expositio in Psalmum CXVIII 20.29.3

3

Misericordia enim hominis in proximum suum: misericordia Domini in omnem carnem; ut omnis caro ad Dominum ascenderet, illa Domini miseratione donata.

PL 15, 1492D

人の慈しみは隣人に向かい、主の慈しみはすべての肉に向かうからである。すべての肉が、主のあの憐れみを賜って、主のもとへ上るためである。