ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo I. Aleph, Caput XIX 第1説教(アレフ) 第XIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1208A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 1.19.1

1

Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur: vel dolere, quod aliquando derelinquatur; siquidem ipse Filius se dicit derelictum, sicut habes: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1) ?

PL 15, 1208A

しかし、決して見捨てられないからといって、誰も思い上がってはならない。また、ときに見捨てられるからといって、嘆いてもならない。子自身が、見捨てられたと言うのだからである。あなたが読むとおり、「神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.19.2

2

Et ille quidem numquam derelictus a Patre est, cum quo Pater semper est. Scriptum est enim: Ecce jam venit hora, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32) .

PL 15, 1208B

確かに子は、父に決して見捨てられなかった。父は子と常にともにいるからである。こう書かれている。「見よ、すでに時が来た。汝らがそれぞれ自分の所へ散らされ、私を独りに残す時が。しかし私は独りではない、父が私と共にいるからだ」(ヨハネ16:32)。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.19.3

3

Sed secundum corpus in quo est traditus passioni, vox ista processit; quoniam derelinqui nobis videmur, quando sumus in periculis constituti. Unde et Paulus ait de Patre Deo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32) .

PL 15, 1208B

しかしこの声は、子が受難に引き渡された、その体に即して発せられたのである。我々は危難に置かれているとき、見捨てられていると思うからである。それゆえパウロも、父なる神について言う。「自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した」(ローマ8:32)。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.19.4

4

Dereliquisse videtur; quia non pepercit, qui tradidit morti: sed non penitus dereliquit, cui dicitur: Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) .

PL 15, 1208B

惜しまず、死に引き渡したのだから、見捨てたと見える。しかし全くは見捨てなかった。子にはこう言われている。「汝は私の魂を冥界に見捨てず、汝の聖なる者に朽ち果てることを見させない」(詩篇15:10)。