ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput XVIII 第19説教(コフ) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1474A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.18.1

1

Qui rogat itaque, semper roget: et si non semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. Pernoctabat in oratione Dominus Jesus (Luc. VI, 12) , non indigens precationis auxilio, sed statuens tibi imitationis exemplum.

PL 15, 1474A

それゆえ、願う者は常に願え。常に祈ってはいなくとも、祈る者の情を常に備えていよ。主イエスは祈りのうちに夜を明かした(ルカ6:12)。祈りの助けを必要としたのではなく、あなたに倣うべき模範を立てたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.18.2

2

Ille pro te rogans pernoctabat, ut tu disceres, quomodo pro te rogares. Redde igitur ei quod pro te detulit. Audi supra dicentem Prophetam: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Serm. 8, v. 63) .

PL 15, 1474B

彼はあなたのために願って夜を明かした。あなたが、自分のためにどう願うかを学ぶためである。それゆえ、彼があなたのために捧げたものを、彼に返せ。上で預言者が言うのを聞け。「真夜中に、私は汝に告白するために起きていた」(第8説教、第63節〔底本は第63節と刷るが、引かれているのは第62節〕)。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.18.3

3

Et tu surge vel media nocte, si non potes tota semper nocte vigilare; ut dum oras nocte, veri solis pectori tuo splendor irradiet; quia omnis anima quae Christum cogitat, in lumine semper est: dies lucet, tibi semper Christus aspirat.

PL 15, 1474B

あなたも、夜通し目覚めていることがいつもはできないなら、せめて真夜中に起きよ。夜に祈るとき、まことの太陽の輝きがあなたの胸に射し込むようにである。キリストを思うすべての魂は、常に光の中にいるからである。昼が輝き、あなたに向かってキリストは常に息吹を送る。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.18.4

4

Sed quia sequens versiculus de tempore precandi evidenter expressit, in isto versiculo actuum magis operumque arbitror, quam orationis tempus intelligendum.

PL 15, 1474B

だが、次の小節が祈る時についてはっきり述べているので、この小節では、祈りの時よりもむしろ行為と業の時が解されるべきだと私は考える。