ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput XXXIX 第22説教(タウ) 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1523B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.39.1

1

Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis solemnitatem: ita et Ecclesia Verbi decore jam capta festinabat ad nuptias.

PL 15, 1523B

だが、キリストが自分の花嫁を愛して、霊的な結合の祝いへと急がせたように、教会もまた、言葉の麗しさにすでに心を奪われて、婚礼へと急いでいた。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.39.2

2

Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit: Ego murus, et ubera mea turres (Cant. VIII, 10) , hoc est: Nolite dubitare utrum murus sim (illae enim dixerant: si murus est ); ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt.

PL 15, 1523C

それゆえ、エルサレムの娘たちが仕掛けようとはやっていた遅れと延期に我慢できず、彼女は言う。「私は城壁、私の乳房は塔」(雅歌8:10)。すなわち、「私が城壁かどうかを疑うな(彼女たちは『もし城壁なら』と言ったからである)。私は城壁である」と彼女は言う。「私は小さな乳房ではなく、私の乳房は塔のようだ」。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.39.3

3

Quomodo dicitis, quia non habeo ubera? Sensus, ut turres, habeo sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7) .

PL 15, 1523C

どうして諸君は、私には乳房がないと言うのか。私は塔のような、知恵の感覚を持っている。そこには豊かさがある。「豊かさが汝の塔の中にある」と書かれているとおりである(詩篇121:7)。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.39.4

4

His uberibus, id est, sensibus habilem se tantis nuptiis aestimabat: sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare; quia sensuum ejus abundantiam non videbant.

PL 15, 1523C

これらの乳房、すなわち感覚によって、彼女は自分がこれほどの婚礼にふさわしいと考えていた。だが、エルサレムの娘たちには、まだそう考えることができなかった。彼女の感覚の豊かさを見ていなかったからである。