ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVIII. Sade, Caput XXXVII 第18説教(ツァデ) 第XXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1465B · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 18.37.1

1

Accipiamus et sic: Lex Dei non typus, non umbra, non exemplar coelestium; sed ipsa coelestia. Unde et scriptum est, quia finis Legis est Christus (Rom. X, 4) . Non defectus utique, sed plenitudo Legis in Christo est; quia venit Legem non solvere, sed implere.

PL 15, 1465B

こうも受け取ろう。神の律法は予型でも影でも天のものの写しでもなく、天のものそのものである。それゆえ、「律法の終わりはキリストである」(ローマ10:4)とも書かれている。キリストにあるのは律法の欠如ではなく、むしろ充満である。彼は律法を廃するためではなく、成就するために来たからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.37.2

2

Sicut enim Testamentum est vetus, sed omnis veritas in novo est Testamento: ita et lex per Moysen data figura legis est. Vere ergo illa Lex veritatis exemplar est, in exemplari enim Agni sanguis effunditur, in veritate Christus immolatur.

PL 15, 1465C

古い契約はあるが、すべての真理は新しい契約にある。それと同じく、モーセを通して与えられた律法は、律法の象りである。それゆえ、あの律法は真理の写しである。写しにおいては子羊の血が流され、真理においてはキリストがいけにえとされる。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.37.3

3

Meritoque Apostolus cum praemisisset vitulorum immolationem secundum Legem, adjecit: Necessarium itaque est exemplaria coelestium his mundari: nam ipsa coelestia melioribus hostiis; non enim in manufacta sancta intravit Christus exemplaria verorum, sed in ipsum coelum: et nunc apparet vultui Dei pro nobis. (Hebr. IX, 23 et 24) .

PL 15, 1465C

使徒は、律法に従って子牛をいけにえとすることを先に述べてから、こう付け加えたが、それも当然である。「それゆえ、天のものの写しがこれらによって清められることは必要であり、天のものそのものは、いっそう優れたいけにえによって清められる。キリストは、まことのものの写しである、手で造られた聖所に入ったのではなく、天そのものに入り、今や我々のために神の顔の前に現れる」(ヘブライ9:23–24)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.37.4

4

Ut cognoscamus autem quia legem novam dedit Dominus Jesus, habes dicentem Spiritum sanctum: Hoc autem testamentum quod testabor ad eos, dicit Dominus.

PL 15, 1465D

主イエスが新しい律法を与えたことを知るために、あなたには聖なる霊の言葉がある。「これが、私が彼らに対して証しする契約である、と主は言う」。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.37.5

5

Dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas, et peccati et injustitiae eorum non ero memor (Hebr. X, 16 et 17) . Ubi ergo remissio, jam non oblatio pro peccatis.

PL 15, 1466A

「私は私の律法を彼らの心に与え、彼らの感覚に書き記す。彼らの罪と不義を、私はもはや思い出さない」(ヘブライ10:16–17)。それゆえ、赦しがあるところには、もはや罪のための献げ物はない。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.37.6

6

Quo evidenter ostenditur omnem veritatem in Evangelio contineri; quia lex Dei in sensibus hominum, et in cordibus eorum scribitur, non in tabulis lapideis (qui ergo praecepta Dei non habent in cordibus suis, non habent legem), sive quia inveteratur in Judaeis, renovatur in nobis.

PL 15, 1466A

これによって、すべての真理が福音に含まれていることが明らかに示される。神の律法は、人々の感覚と心に書かれ、石の板には書かれないからである(それゆえ、神の掟を心に持たない者は、律法を持たない)。あるいはまた、律法はユダヤ人のもとでは古びるが、我々のもとでは新しくされるからである。