Expositio in Psalmum CXVIII 7.18.1
(Vers. 53.) Consideremus nunc quod sit aliud propositum viri sancti, et ex sequentibus aestimemus. Pusillanimitas, inquit, detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
PL 15, 1286C(第53節)聖なる人のもう一つの目標がどのようなものかを、いま考えよう。続く言葉から推し量ることにしよう。「意気阻喪が、汝の律法を捨てる罪人たちから私を引き留めた」と彼は言う。
Expositio in Psalmum CXVIII 7.18.2
Non est hoc commune cum multis; nam plurimorum est contristari, si quam ab aliquo patiantur injuriam, si laesi, si appetiti, si decolorati sint. Nostra enim causa est: nos infirmiores fraudi nobis aliquos dolemus fuisse.
PL 15, 1286Cこれは多くの人と共通のものではない。大多数の人は、誰かから何か侮辱を受けたり、傷つけられたり、狙われたり、面目を失わされたりすると、悲しむものだからである。これは我々自身の事情である。我々は弱い者であるから、ある人々が我々にとって損害となったことを嘆く。
Expositio in Psalmum CXVIII 7.18.3
At vero qui fortior est, non propriam contumeliam dolet, sed aliena peccata; et in sua injuria lapsum alterius ingemiscit, et causam se fuisse deplorat laedentis erroris.
PL 15, 1286Dしかし、より強い者は、自らへの侮辱を嘆かず、他人の罪を嘆く。自らが被る不正の中でも他人の堕落を嘆き、害をなすその過ちの原因が自分にあったと悲しむ。
Expositio in Psalmum CXVIII 7.18.4
Exemplum accipe Apostolicum; Paulus enim in peccato flebat alieno, sicut ipse ait: Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas (II Cor. II, 4) . Et cum ipse contristaretur, eos ipsos quos arguebat, contristari nolebat.
PL 15, 1286D使徒の模範を受け取れ。パウロは他人の罪のゆえに泣いたからである。彼自身が言う。「私は大きな患難と心の苦悩から、多くの涙を流して汝らに書いた」(二コリント2:4)。そして、自ら悲しみつつ、責めていたその人々が悲しむことは望まなかった。
Expositio in Psalmum CXVIII 7.18.5
Denique addidit: Non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeo in vobis abundantius (Ibid.) .
PL 15, 1287A実に、彼はこう付け加えた。「汝らを悲しませるためではなく、私が汝らに対していっそう豊かな愛を持っていることを、汝らが知るためである」(二コリント2:4)。
Expositio in Psalmum CXVIII 7.18.6
Contristari enim volebat usque ad poenitentiam lapsos, non usque ad moestitiam profundiorem; tantum ut eorum qui arguebantur, moestitia gaudium fieret arguenti.
PL 15, 1287A彼は、堕ちた者たちが悔い改めに至るまで悲しむことを望んだのであり、より深い悲嘆に至るまでではなかった。責められる者たちの悲しみが、責める者の喜びとなりさえすればよかったのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 7.18.7
Unde ait: Si enim ego contristo vos, quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (Ibid., 2) ? Arguit itaque ut allevet diuturnitatem moestitiae, quo poenitentia fieret in salutem: damnat, ut absolvat: excludit, ut recipiat: non ignoscit, ut liberet.
PL 15, 1287Aそれゆえ彼は言う。「もし私が汝らを悲しませるなら、私によって悲しむ者のほかに、誰が私を喜ばせるのか」(二コリント2:2)。彼が責めるのは、悲しみが長引くのを和らげるためであり、それによって悔い改めが救いに至るようにするためである。断罪するのは赦すため、締め出すのは受け入れるため、赦さないのは解放するためである。
Expositio in Psalmum CXVIII 7.18.8
Ideo talis Paulus, quia bene peritus in lege, cognoverat praeceptum dicentis: Pusillanimitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
PL 15, 1287Aパウロがそのような人であったのは、律法によく通じていて、こう言う者の掟を知っていたからである。「意気阻喪が、汝の律法を捨てる罪人たちから私を引き留めた」。