ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo X. Iod, Caput XXIV 第10説教(ヨド) 第XXIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1339A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 10.24.1

1

Sed quemadmodum justus laetificat cor innocentium, cum videtur: ita improbi justorum cognitione torquentur; quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentiam, avaritiam liberalitas, impietatem fides.

PL 15, 1339A

しかし、義人は見られるとき無垢な者たちの心を喜ばせるように、邪な者たちは義人たちを知ることで苦しめられる。聖なる者たちの黙した行いによってすら、責められるからである。貞潔は不節制を、気前のよさは貪欲を、信仰は不敬虔を苦しめる。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.24.2

2

De hoc quoque parile vilis animantis sumamus exemplum. Nam sicut prodesse diximus mutum animal, cum videtur: ita obesse percipimus lupum, si aliquem videndo praevenerit; vocem enim feruntur amittere, quos prius lupus viderit.

PL 15, 1339A

これについても、同様に、取るに足りぬ動物から例を取ろう。実際、先に、黙した動物は見られるとき益になると言ったように、狼は、先に誰かを見ると害になると我々は知る。狼が先に見た者たちは声を失うと伝えられているからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.24.3

3

Basiliscus quoque, hoc est, noxius serpens, si quodcumque prior viderit animal, fertur occidere: et allegatur statim necari, qui potuerit a serpente hujusmodi praevideri. Ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeventus aspectu.

PL 15, 1339A

バシリスク、すなわち害をなす蛇も、何かの動物を先に見たなら、これを殺すと伝えられている。このような蛇に先に見られた者は、たちどころに殺されると言い立てられる。蛇自身も、人の視線に先んじられたなら死ぬと言われる。

Expositio in Psalmum CXVIII 10.24.4

4

Ergo si tanta virtus, vel in oculis serpentis, vel in oculis est hominis; ut si alter alterum prior viderit, possit occidere: non est virtus in oculis justi, qui repletus virtutis est gratia; cum praesertim tantum operetur fides, ut et illa quae fimbriam Domini tetigit, sanaretur (Matth. IX, 22) , et ille cui intendit Dominus Jesus, statim ex ejus oculis gratiam sanitatis hauriret (Luc. IX, 38 et 43) ?

PL 15, 1339A

ゆえに、蛇の目にも人の目にも、一方が他方を先に見れば殺しうるほどの力があるのなら、徳の恩寵に満たされた義人の目に力がないということがあろうか。まして、信仰は、主の衣の房に触れた女が癒やされ(マタイ9:22)、主イエスが目を向けた者が、その目からたちまち癒やしの恩寵を汲み取ったほどに(ルカ9:38, 43)、はたらくのであるから。