ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput XVII 第2説教(ベト) 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1216A · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.17.1

1

Sed esto non cognoscantur errantium viae, sicut dicit Dominus: Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27) : hic autem juvenior qui potest corrigere viam suam, fortasse juvenior sit aetate, non moribus; et habeat in primo flore juventutis suae senilem intellectum, de quo ait: Canities autem est intellectus hominibus (Sap. IV, 8) , quibus maturitas consilii, gravitasque suppetit.

PL 15, 1216A

だが、よしとして、迷う者たちの道は知られないとしよう。主が「私は汝らを知らない。私から離れよ、不法を働く者どもよ」(ルカ13:27)と言うとおりである。しかし、ここで自らの道を正すことのできる若い者は、おそらく年齢が若いのであって、品行が若いのではない。若さの盛りにありながら、老成した理解を備えているのかもしれない。それについて、こう言う。「白髪とは、人々にとって理解である」(知恵の書4:8)。そうした人々には、熟した思慮と重みが備わっている。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.17.2

2

Unde et Hieremiae dicitur: Noli dicere quia juvenis sum (Jer. I, 7) . Et utique erat aetate juvenis; sed prohibet eum juvenem se dicere, qui esset maturioris prudentiae.

PL 15, 1216A

それゆえ、エレミヤにはこう告げられる。「『私は若者だ』と言うな」(エレミヤ1:7)。彼はたしかに年齢の上では若者であった。だが、より成熟した思慮を持つ者である彼に、自分を若者と言うことを禁じるのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.17.3

3

Daniel cum puer esset, accepit spiritum quo dignus senectutis primitiis haberetur; ut redargueret senes ipse non senior longaevitate, sed gratia; erat enim in illo aetas senectutis vita immaculata (Dan. XIII, 45) .

PL 15, 1216A

ダニエルは少年であったとき、老年の初穂にふさわしいとされる霊を受けた。それは、自分は長命によってではなく恩寵によって年長者となり、年長者たちを論駁するためであった。彼のうちでは、老年の齢とは、汚れの無い生であったからである(ダニエル13:45)。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.17.4

4

Cui bene competit Davidicum illud dicere: Super seniores intellexi (Infra vers. 100) . Ideoque tamquam de veterani consilii, et senilis scientiae viro divinum pronuntiavit oraculum: Quis prudentior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3) ?

PL 15, 1216B

これには、ダビデのあの言葉がよく当てはまる。「私は長老たちにまさって悟った」(下の第100節)。それゆえ、老練な思慮と老成した知識を備えた人について語るかのように、神の託宣を告げた。「ダニエルより思慮深い者がいるか」(エゼキエル28:3)。