Expositio in Psalmum CXVIII 21.24.1
(Vers. 168.) Sequitur versus octavus: Servavi praecepta tua et testimonia tua; quoniam omnes viae meae ante te, Domine.
PL 15, 1511B(第168節)第八の節が続く。「私は汝の掟と証しを守った。私の道はすべて、汝の前にあるからである、主よ」。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.24.2
Beatus qui potest dicere: Omnes viae meae ante te: qui nolit abscondere omnes cogitationes suas, omnes actus suos: abscondebat Adam viam suam, abscondebat Eva post culpam, abscondebat Cain necem fratris. In affectu habemus abscondere, non in effectu.
PL 15, 1511B「私の道はすべて汝の前にある」と言える人は幸いである。その人は、自分のすべての思いも、すべての行いも隠そうとしない。アダムは自分の道を隠し、エバも咎の後に隠し、カインは兄弟の殺害を隠した。我々は隠そうと思うことはできても、実際に隠すことはできない。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.24.3
Plena abscondentis perfidia, etsi apud Deum nulla sit latebra. Ideo Ecclesia in Canticis sua ei secreta monstrabat, dicens: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. VIII, 2) .
PL 15, 1511B隠す者は不実に満ちている。神のもとには、隠れ場など無いのに。だから教会は、雅歌において、自分の秘密を彼に示して言った。「私は汝を連れ、汝を私の母の家へ、私を身ごもった者の奥の間へ導き入れよう」(雅歌8:2)。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.24.4
Nam etsi Deus omnia videat cordis occulta; bonum tamen est ut unusquisque animam suam ei aperiat et expandat, et tamquam lumini vel calori ejus occurrat.
PL 15, 1511B神は心の隠れたものをすべて見ているが、それでも、各人が自分の魂を神に開き、広げ、神の光や熱に向かって行くように出会うのは良いことである。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.24.5
Nec immerito gloriatur Ecclesia, dicens: Ego eram in oculis ejus tamquam inveniens pacem (Ibid., 10) ; quoniam vias suas prodere non timebat. Justi ergo est ista vox: Oculi enim Domini super justos (Psal. XXXIII, 16) .
PL 15, 1511C教会が「私は彼の目の中で、平和を見いだす者のようであった」(雅歌8:10)と言って誇るのも、理由のないことではない。自分の道を明かすことを恐れなかったからである。それゆえ、この声は義人のものである。「主の目は義人たちの上にある」(詩篇33:16)。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.24.6
Itaque Domino Jesu Christo, qui est via et veritas, bene hoc dicitur ab iis qui illam veram viam fide, moribus, actuque desiderant convenire: Omnes viae meae coram te, Domine.
PL 15, 1511Cそれゆえ、道であり真理である主イエス・キリストに対して、あの真の道に、信仰と品行と行いによって適うことを願う者たちが、見事にこう言うのである。「私の道はすべて汝の前にある、主よ」。
Expositio in Psalmum CXVIII 21.24.7
Nulla enim potest via esse bona, nisi quam tu illuminandam tui visitatione luminis judicaveris: cui est honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 15, 1511C汝が、汝の光の訪れによって照らされるべきだと判断した道でなければ、いかなる道も善いものではありえないからである。汝には、誉れ、栄光、賛美、世々からの永続がある。今も、つねに、世々限りなく。アーメン。