ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIII. Mem, Caput III 第13説教(メム) 第III章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1380A · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 13.3.1

1

(Vers. 97.) Sic inquiens Propheta subjungit: Quomodo dilexi mandatum tuum, Domine: tota die meditatio mea est. Diligentis circa studium cognoscendae Legis haec vox est, quae instruit perfectionem hominis, quam totus hic psalmus informat.

PL 15, 1380A

(第97節)預言者はこう言って続ける。「主よ、私は汝の戒めをどれほど愛したことか。終日、それが私の黙想である。」これは、律法を知ろうとする熱意において愛する者の言葉であり、この詩全体が形づくる人間の完成を教える。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.3.2

2

Et quoniam maximum mandatum in Lege esse cognovit, ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde nostro, et ex tota anima nostra, sui imitatione nos quoque, quos erudire studet, vult esse perfectos, dicens: Quomodo dilexi mandatum tuum, Domine.

PL 15, 1380B

彼は、律法における最大の戒めが、我々が我々の神である主を、我々の心を尽くし、我々の魂を尽くして愛することだと知っていた。そこで、自分に倣わせることによって、自分が教え導こうとしている我々もまた完全であるよう望み、「主よ、私は汝の戒めをどれほど愛したことか」と言う。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.3.3

3

Hoc ipso charitas crescit affectu, quod ipsum testem advocat, cui munus dilectionis impenditur: nec speciem, sed plenitudinem charitatis tali conventione testatur. Hac usus est Petrus: Tu scis, inquit, Domine, quia diligo te (Joan. XXI, 15) .

PL 15, 1380B

愛は、愛の務めを捧げる当の相手を証人として呼ぶという、このまさに情によって育つ。そのような呼びかけによって、愛の外観ではなく充満を証しするのである。ペトロはこれを用いた。「主よ、汝は私が汝を愛していることを知っている」と彼は言う(ヨハネ21:15)。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.3.4

4

Sed qui diligit Dominum, legem ejus diligit, sicut Maria diligens Filium, omnia verba ejus in corde suo, materno conferebat affectu (Luc. II, 51) . Diligens te, feci voluntatem tuam, scriptum est (Esai. XLVIII, 14) .

PL 15, 1380B

しかし、主を愛する者は、その律法を愛する。それは、マリアが子を愛して、その言葉をすべて母の情をもって心の中で思い巡らしたとおりである(ルカ2:51)。「汝を愛して、私は汝の意志を行った」と書かれている(イザヤ48:14)。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.3.5

5

Ideo commisit et Christus Petro, ut pasceret gregem suum (Joan. XXI, 18) , et Domini faceret voluntatem; quia charitatem ejus agnovit. Qui enim diligit, ex voluntate facit quae sibi sunt imperata: qui timet, ex necessitate.

PL 15, 1380B

だからキリストもペトロに、自分の群れを牧し(ヨハネ21:18)、主の意志を行うことを委ねた。その愛を認めたからである。実際、愛する者は、命じられたことを意志から行い、恐れる者は、必要に迫られて行う。

Expositio in Psalmum CXVIII 13.3.6

6

Itaque Dominus operationes servulorum suorum spontaneas probat potius, quam coactas. Ideo ex servis liberos facit; ut magis voluntatum nostrarum munera, quam necessitatum obsequia conferamus.

PL 15, 1380C

こうして主は、自分の小さな奴隷たちの働きを、強いられた働きよりも、むしろ自発的な働きを是認する。だから奴隷から自由人を作る。我々が、必要から出た服従よりも、むしろ我々の意志から出た捧げ物を献げるようにするためである。