ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XXII. Tau, Caput IV 第22説教(タウ) 第IV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1512D · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 22.4.1

1

Non error igitur, sed consummatio est ut altera docet interpretatio. Consummatio autem, perfectio disciplinae est. Unde et Hieremias in suis Threnis sub hac littera ait: Defecit iniquitas tua, filia Sion: non adjiciet te expellere adhuc.

PL 15, 1512D

それゆえ、これは迷いではなく、完成である。もう一つの訳が教えるとおりである。完成とは教えの完全さである。それゆえエレミヤも、その『哀歌』の中でこの文字のもとに言う。「汝の不法は尽きた、シオンの娘よ。彼はもはや汝を追い出すことを重ねない」。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.4.2

2

Visitavit iniquitates tuas, filia Edom: revelavit super peccata tua (Thren. IV, 21) . Advertis quoniam iniquitas non potuit sine Dei visitatione deficere, nec plena esse correctio, nisi per gratiam Domini Salvatoris?

PL 15, 1512D

「彼は汝の不法を訪れた、エドムの娘よ。汝の罪の上にそれをあらわにした」(哀歌4:21)〔底本の引照のまま写した。この言葉は前の節の引用とともに哀歌4:22 のものである〕。あなたは気づくか。不法は神の訪れなしには尽きることができず、矯正も、救い主である主の恩寵によらなければ満ち足りたものにならないことに。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.4.3

3

Quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem Ecclesiam: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3) .

PL 15, 1512D

では、不法がどのようにして尽きるのか、教会が言うのを聞け。「私は衣を脱いだ。どうしてそれを着ようか。私は足を洗った。どうしてそれを汚そうか」(雅歌5:3)。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.4.4

4

Veteris igitur hominis vestimentum vitiis erroris intextum, in lavacri regeneratione depositum nescit quomodo possit induere; studio enim correctionis inoleverat oblivio peccatorum.

PL 15, 1513A

誤りの悪徳が織り込まれた古い人の衣を、再生の洗いにおいて脱ぎ捨てたので、〔教会は〕どうしてそれを着ることができるのかを知らない〔nescit の主語は書かれていない。前の節で語る教会と取った〕。矯正に励むうちに、罪の忘却が根づいていたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.4.5

5

Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quamdam pueritiae redeat spiritalis aetatem, quae vias erroris ignoret, crimen etiamsi velit, non possit admittere; quia desueverit usum nosse peccandi.

PL 15, 1513A

完成された矯正の力は大きく、霊的な年齢においてある種の幼子の状態に立ち返り、誤りの道を知らず、望んだとしても罪を犯すことができないほどである。罪を犯す習わしを知ることに慣れなくなったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 22.4.6

6

Et jam de hujus litterae interpretatione satis dictum arbitror: nunc cognoscamus ex subditis, quae sit viri consummati sententia.

PL 15, 1513A

この文字の訳についてはすでに十分に述べたと考える。次に、続く言葉から、完成された人の考えがどのようなものかを知ろう。