ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XLII 第12説教(ラメド) 第XLII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1376A · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.42.1

1

Recte ergo propheta David dixit: Tuus sum, qui semper in Domino mansit. Et qua ratione dixerit: Tuus sum, addidit: Justificationes tuas exquisivi, hoc est, nihil aliorum quaesivi, sed id solum quod tuum est desideravi.

PL 15, 1376A

それゆえ預言者ダビデは、常に主のうちにとどまった者として、「私は汝のもの」と正しく言った。そして、なぜ「私は汝のもの」と言ったのか、その理由を付け加えた。「汝の義の定めを私は探し求めた」。すなわち、ほかの者たちのものは何も求めず、ただ汝のものだけを望んだ、ということである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.42.2

2

Alii quaerunt monilia pretiosa, ego solas justificationes tuas quasi quaedam serta justitiae: alii domum ad domum, villam ad villam jungunt, quasi soli habitare possint in terra hac, et elementum volunt occupare commune, alii possessionem aeris ipsius vindicare: mihi in tuis justificationibus omne patrimonium est.

PL 15, 1376B

ほかの者たちは高価な首飾りを求めるが、私は汝の義の定めだけを、正義の花冠のようなものとして求める。ほかの者たちは、家に家を、屋敷に屋敷をつなぎ、この地に自分たちだけが住めるかのように、共有の元素を占有しようとする。さらには空気そのものの所有を主張しようとする者もいる。しかし私には、汝の義の定めのうちにすべての財産がある。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.42.3

3

Nescio possidere nisi quod tui juris est. In tuis eloquiis spiritalis mihi cura refulsit argenti. Mihi portio Deus est. Tuus sum ego; quia pars mihi haereditatis non in auro, non in argento est, sed in Christo Jesu.

PL 15, 1376B

私は、汝の権利に属するもの以外は所有することを知らない。汝の仰せのうちに、銀についての霊的な配慮が私に輝いた。私にとって神は分け前である。私は汝のもの。相続の分が私にとって、金にも銀にもなく、キリスト・イエスのうちにあるからである。