Expositio in Psalmum CXVIII 12.27.1
Et expressit causam permanentis diei, atque subtexuit: Dispositione tua permanet dies; quoniam universa serviunt tibi.
PL 15, 1370Aそして彼は、日が留まる理由を述べ、こう付け加えた。「汝の配剤によって日は留まる。万物が汝に仕えるからである」。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.27.2
Videtur itaque significare futurum illud, quando Nox non erit amplius, et non indigebitur lucernae, vel solis lumine; quoniam Dominus illuminabit eos (Apoc. XXII, 5) .
PL 15, 1370Aしたがって彼は、あの来たるべき時を示していると見える。もはや夜がなく、灯火も太陽の光も要らなくなる、主が彼らを照らすからである(黙示録22:5)。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.27.3
Qui sint illi supra ait, dicens: Et servi ejus servient ei (Ibid., 3) , hoc est, Domini facient voluntatem.
PL 15, 1370Bその者たちが誰であるかを、彼は上で言っている。「その僕たちは彼に仕える」(黙示録22:3)。すなわち、彼らは主の意志を行う。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.27.4
Nunc enim non omnes servimus: Cum autem tradiderit regnum Deo et Patri . . . . tunc subjecta erunt omnia ei (I Cor. XV, 24, 28) , qui sibi universa subjecit, acquirens omnium fidem per unigeniti passionem. Subjectio igitur mentium facit sedulam servitutem.
PL 15, 1370B今は我々のすべてが仕えているわけではない。「しかし彼が国を神である父に引き渡すとき……そのときすべてが彼に服する」(一コリント15:24、28)。彼は万物を自らに服させたのであり、独り子の受難によってすべての者の信仰を獲得している。それゆえ精神の服従が、熱心な奉仕を生む。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.27.5
Ergo cum omnes crediderint in Dominum Jesum, tunc universa Deo servient; ut sit Deus omnia, et in omnibus: nunc autem non omnes servi Dei; quia plerique servi peccati. Qui enim peccatum facit, servus est peccati (Joan. VIII, 34) .
PL 15, 1370Bそれゆえすべての者が主イエスを信じたとき、そのときすべては神に仕える。神がすべてとなり、すべてのうちに在るためである。しかし今は、すべての者が神の僕であるわけではない。多くの者は罪の僕だからである。「罪を犯す者は罪の僕である」(ヨハネ8:34)。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.27.6
Dominus autem non vult cum aliis consortium habere dominatus. Permanet ergo dies immutabilis. Potuit ergo dicere, permanebit: sed prophetis futura pro praesentibus praesto esse videntur in spiritu.
PL 15, 1370Bしかし主は、支配を他の者と分かち合うことを望まない。それゆえ日は不変のまま留まる。したがって預言者は「留まるだろう」と言うこともできたであろう。だが預言者たちには、未来のことが霊において、現在のこととして目の前にあると見える。