ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput IX 第16説教(アイン) 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1426C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.9.1

1

Ideo Hieremias in captivitate gentis Judaeae positus, futuram praevidens perpetuae captivitatis aerumnam, quam perfidiae pretio Judaeorum populus habebat exsolvere, dicebat in Threnis sub hac eadem littera: In hoc ego fleo, oculi mei caligaverunt a fletu; quia elongavit a me qui me consolabatur (Thren. I, 15 et 16) .

PL 15, 1426C

それゆえエレミヤは、ユダヤの民が捕囚の身にあったとき、不信の代価としてユダヤの民が償うことになる永遠の捕囚の苦難を予見して、哀歌の中で、同じこの文字のもとにこう言っていた。「このことのために私は泣く。私の目は涙でかすんだ。私を慰める者が、私から遠ざかったからである」(哀歌1:15–16)。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.9.2

2

Non igitur abductum se esse de terris suis dolebat, sed a Christo populum relinquendum, consolationemque futurae vitae cernebat amissam. Haec est vere dolenda captivitas, quae aeternae spe libertate privata videbatur.

PL 15, 1426C

それゆえ彼が嘆いたのは、自分が故国から連れ去られたことではなく、民がキリストから見捨てられることになること、来たるべき生命の慰めが失われたのを見たことである。まことに嘆くべき捕囚とは、これである。永遠の自由の希望を奪われたと見えたからである〔底本は aeternae spe libertate。aeternae spe libertatis と読む〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.9.3

3

Alio quoque loco sub hac eadem littera repetivit in Threnis, dicens: Dominus quae cogitavit, consummavit, verbum suum quod mandavit a diebus antiquis. Destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu tribulantis te (Thren. II, 17) .

PL 15, 1426D

彼は別の箇所でも、哀歌の中で同じこの文字のもとにくり返してこう言った。「主は、考えたことを成し遂げた。昔から命じていた自らの言葉を。主は滅ぼして容赦せず、汝について敵を喜ばせ、汝を苦しめる者の角を高く上げた」(哀歌2:17)。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.9.4

4

Nonne evidenter futurum judicium Christi annuntiatur, sicut in psalmo quoque praesenti declarari certum est. Oculus ergo praevideat quae ventura sunt, et ea aut profusione lacrymarum, aut erroris correctione detorqueat.

PL 15, 1426D

キリストの来たるべき裁きが、明らかに告げられているではないか。それは、今の詩篇でも示されていることが確かである。それゆえ、目は来たるべきものを予見し、それを涙を流すことか、迷いを正すことによってそらせ。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.9.5

5

Denique Hieremias flebat; quia malam causam impiae plebis susceperat, quae perfidiae pertinacia proprium negabat auctorem.

PL 15, 1427A

実に、エレミヤは泣いていた。不敬虔な民の悪い訴えを引き受けたからである。その民は、不信のかたくなさのゆえに、自らの創り主を否んでいた。