ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XI. Caph, Caput XX 第11説教(カフ) 第XX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1356B · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 11.20.1

1

Superflua igitur loquitur haereticus, qui non loquitur veritatem, non loquitur secundum legem. Qui autem fundatus in lege est, novit a veris falsa discernere; spiritalis eruditione doctrinae, haeretica ab Evangelicis dogmata separare.

PL 15, 1356B

だから異端者は余計なことを語る。真理を語らず、律法に従って語らないからである。だが律法に基礎づけられた者は、真なるものから偽りを見分け、霊的な教えの教養によって、異端の教説を福音の教説から分けることを知っている。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.20.2

2

Ideoque ne multi decipiantur, jubetur a Domino tacere peccator: Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Ps. XLIX, 17) ? Conticescat igitur perfidia, quae tramitem veritatis tenere non novit, quae Dei praecepta non servat.

PL 15, 1356C

それゆえ、多くの者が欺かれないように、罪人は主によって黙るよう命じられる。神は罪人にこう言ったからである。「なぜ汝は、私の正義を語るのか」(詩篇49:17)。だから、真理の道筋を保つことを知らず、神の掟を守らない不信は、黙るがよい。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.20.3

3

Cur enim per os suum assumunt peccatores Evangelium veritatis, in quorum ore veritas non est? Omnia autem praecepta Dei veritas, Christus autem veritas.

PL 15, 1356C

実際、罪人たちは、その口に真理がないのに、なぜ自分の口で真理の福音を取るのか。神の掟はすべて真理であり、キリストは真理である。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.20.4

4

Non ergo est Christus in disputationibus perfidorum, qui dicit perfido: Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum (Ibid., 20) ; lingua enim quae vult astruere mendacium, dolum utique nectit assertis. Sed hujusmodi fur est, et cum fure concurrens.

PL 15, 1356C

したがってキリストは、不信の者たちの論議の中にはいない。彼は不信の者にこう言う。「汝の口は悪意に満ち、汝の舌は欺きを仕立てた」(詩篇49:20)。偽りを言い足そうとする舌は、言い立てることに必ず欺きを織り込むからである。だがそのような者は盗人であり、盗人と連れ立つ者である。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.20.5

5

Multi enim fures sunt, qui verbum Dei non ad utilitatem suam furantur et rapiunt, sed ad fraudem; et patrimonium quoddam coelestium Scripturarum in sua furta detorquent, adulterina sibi compendia colligentes, dolo magis quam veritate quaesita.

PL 15, 1356D

実際、神の言葉を、自分の益のためではなく詐欺のために盗み、奪う盗人は多い。彼らは天の聖書という一種の財産を自分たちの盗みへと捻じ曲げ、真理ではなく欺きを求めて、偽りの利得を自分のために集める。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.20.6

6

Sed hi sunt qui miscent aquam vino, tamquam caupones pessimi, adulterantes sermonem Dei, et insincerum proferentes quidquid perfido et tamquam ebrio ore deprompserint; et ideo aliena loquuntur a lege.

PL 15, 1356D

だが、彼らは、最悪の酒屋のように、ぶどう酒に水を混ぜる者たちである。神の言葉を混ぜ物にし、不信の、いわば酔った口から取り出したものを何であれ、不純なものとして差し出す。それゆえ彼らは、律法とは無縁のことを語る。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.20.7

7

Unde eos bene Propheta refugit atque reprehendit: sciens quid praescripto legis acceperit.

PL 15, 1357A

それゆえ、預言者が彼らを遠ざけ、咎めるのは当然である。彼は、律法の定めによって自分が何を受けたかを知っているのである。