ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VIII. Heth, Caput XVIII 第8説教(ヘト) 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1301C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 8.18.1

1

Irritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis servi; quia ultra naturam suam devotione progressus de Domini angelis aestimabat, quantum in Domini vultum plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere.

PL 15, 1301C

願いの成就は確かに空しかった。だが、僕の心の向きは称賛に値した。自らの本性を越えて敬虔によって進み、主の天使たちから推して〔de Domini angelis aestimabat の構文はわかりにくい。天使たちから推し量って、と取った〕、主の顔に対してどれほどいっそう望むべきかを考え、それによって自らの切望を満たそうと逸ったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.18.2

2

Noverat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem. Sicut enim stella a stella in claritate est, ita et resurrectio mortuorum: quae etsi seminatur in corruptione, surget tamen in incorruptione, surget in gloria, surget in virtute, surget corpus spiritale.

PL 15, 1301C

彼は、人そのものにおいて、死後に来る別の栄光、別の輝きがあることを知っていた。「星が星と輝きにおいて異なるように、死者の復活もそうである。それは朽ちるものとして蒔かれても、朽ちないものとして起き上がり、栄光において起き上がり、力において起き上がり、霊の体が起き上がる」。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.18.3

3

Qui ergo haec scire poterat, merito praesumebat ut vultum Dei videre cuperet, quem esset obita corporis morte visurus. Talem certe etiam formam receperat, talem Dominus jam probabat, ut non distaret ab angelis coelestis minister et exsecutor oraculi.

PL 15, 1302A

それゆえ、これらを知りえた彼が、神の顔を見たいと望んだことは当然の確信であった。体の死を経れば、彼はそれを見ることになるのである。確かに彼は、そのような姿をすでに受けていた。主もすでにそれを認めていた。それで、天の僕、託宣の執行者として、天使たちと隔たりがなかった。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.18.4

4

Et ideo cum sciret quia angeli pusillorum quotidie viderent faciem Patris qui in coelis est, putavit quod jam eam videre deberet, tamquam oblitus corporis, et carne deposita, sicut ille qui in corpore adhuc positus, cum raperetur in paradisum, utrum in corpore, sive extra corpus raptus esset ad tertium coelum, nescire se dixit (II Cor. XII, 3) .

PL 15, 1302A

そして、それゆえ、小さな者たちの天使たちが日々、天にいる父の顔を見ていると知っていたので、自分もすでにそれを見るべきだと考えた。体を忘れ、肉を脱いだかのようにである。あの者〔パウロ〕は、まだ体のうちに置かれたまま、楽園に引き上げられたとき、第三の天にまで引き上げられたのが体のうちでか、体の外でか、自分は知らないと言った(二コリント12:3)。

Expositio in Psalmum CXVIII 8.18.5

5

Sancti enim etiam cum gerunt corpus, non sunt tamen in carne, sed in spiritu; quoniam qui in cupiditate et conversatione sunt carnali, Deo placere non possunt. Sancti autem conversatio in carne non erat, sed in coelo, sicut Paulus ostendit (Philip. III, 20) .

PL 15, 1302A

聖なる者たちは、体をまとっていても、肉のうちにではなく霊のうちにいるからである。欲望と肉の暮らしのうちにある者たちは、神に喜ばれえない。聖なる者の暮らしは肉にではなく天にあった。パウロが示しているとおりである(フィリピ3:20)。