ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput XL 第5説教(ヘー) 第XL章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1265C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.40.1

1

(Vers. 39.) Aufer a me opprobrium meum, quod suspicatus sum. Subobscure dictum videtur: sed explanavit Apostolus quod hic videbatur obscurum, ubi ait: Nihil mihi quidem conscius sum: sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4) .

PL 15, 1265C

(第39節)「私の恥辱を、私が疑った恥辱を、私から取り去れ」。やや不明瞭に言われているように見える。だが、ここで不明瞭に見えたことを、使徒が説明した。「私には何も疚しいことはないが、それによって義とされているのではない」(一コリント4:4)。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.40.2

2

Sciebat enim se esse hominem, et sic cavebat ut poterat, ne post suscepta baptismi sacramenta peccaret; ideoque delicti conscius sibi non erat: sed quia homo erat, peccatorem se fatebatur, sciens unum esse Jesum lumen verum, qui peccatum non fecit, nec est inventus in ore ejus dolus; ipsum solum justificari, qui vere alienus esset a lapsu.

PL 15, 1265C

彼は自分が人であることを知っていて、洗礼の秘跡を受けたのちに罪を犯さないよう、できる限り気をつけていた。それゆえ、罪については自らに疚しいことがなかった。だが人であったので、自分を罪人と告白した。ただ一人のイエスが真の光であり、罪を犯さず、その口に偽りが見いだされなかったこと、そして、まことに堕落と無縁である彼だけが義とされることを、知っていたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.40.3

3

Similiter ergo et Propheta etsi peccatum declinare cupiebat; tamen quasi Deum repulsorem peccati esse sui cupiebat.

PL 15, 1265C

同様に、預言者も、罪を避けたいと願いながら、あたかも神が自らの罪を払いのける者であることを願っていた。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.40.4

4

Volebat auferri opprobrium quod suspicatus est, vel quia cogitaverat in corde, et non fecerat: et poenitentia licet abolitum, suspectus tamen erat, ne forte adhuc maneret ejus opprobrium; et ideo Deum precatur ut illud auferat, qui solus novit quod nescire potest etiam ipse qui fecit.

PL 15, 1265C

彼は、自分が疑った恥辱が取り去られることを望んだ。心の中で考えただけで、実行しなかったからであり、あるいは、悔い改めによって消されていても、なお気がかりで、その恥辱がまだ残っているのではないかと恐れたからである。それゆえ、神にそれを取り去るよう祈る。実行した本人にさえ知りえないことを、ただ神だけが知っているからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.40.5

5

Denique alibi ipse dixit Propheta: Scis opprobrium meum (Ps. LXVIII, 20) . Quamquam istud opprobrium Christi sit, quod non est verum opprobrium, sed gloria Dei; crux enim Christi Judaeis scandalum, Graecis stultitia.

PL 15, 1265D

実に、同じ預言者が別のところで言った。「汝は私の恥辱を知っている」(詩篇68:20)。ただし、この恥辱はキリストの恥辱であり、それは真の恥辱ではなく、神の栄光である。キリストの十字架は、ユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさだからである。