ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo VI. Vau, Caput XX 第6説教(ワウ) 第XX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1274B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 6.20.1

1

Quae sunt fenestrae istae? Legimus fenestras, de quibus dicit Hieremias: Intravit mors per fenestras (Jerem. IX, 21) , per quas intravit avaritia, intravit libido. Oculus tuus fenestra est, intravit mors per oculum tuum.

PL 15, 1274B

この窓とは何か。我々は、エレミヤが言う窓について読む。「死が窓を通って入った」(エレミヤ9:21)。その窓を通して貪欲が入り、情欲が入った。あなたの目は窓である。あなたの目を通して死が入った。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.20.2

2

Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per oculum tuum. Si videris possessionem viduae vel minoris, et concupieris invadere, indefensam putans aetatem esse, vel sexum (sed non sunt indefensi, quos Dominus vult esse defensos) intravit mors per fenestram.

PL 15, 1274B

もし、女を欲するために見たなら、あなたの目を通して死が入った。もし、寡婦や未成年者の所有地を見て、その年齢や性別が守られていないと考え、侵そうと欲したなら(だが、主が守ろうと望む者たちは、守られていないわけではない)、死が窓を通って入った。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.20.3

3

Si videris decorem mulieris, aut thesauros minoris, et tuas excitaveris cupiditates, intravit mors per fenestram. Sicut ergo per haec intrat mors, intrat et vita.

PL 15, 1274C

もし、女の美しさや未成年者の財宝を見て、あなたの欲望をかき立てたなら、死が窓を通って入った。こうして、これらを通して死が入るように、生命もまた入る。

Expositio in Psalmum CXVIII 6.20.4

4

Si decorem puellae aspiciens sacrae, venereris Dominum Jesum, quod in teneris annis venerit aetas senectutis, vita immaculata: et ipse filiam tuam offeras, ut pio consecretur velamine; si possessionem minoris non tamquam sollicitus invasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu; per has fenestras prospicit Christus, ut vocet Sponsam, eminens super retia.

PL 15, 1274C

もし、聖なる乙女の美しさを見て、あなたが主イエスを崇めるなら、若い年のうちに老齢の円熟、汚れなき生活が備わったことを崇めるなら、またあなた自身が自分の娘を献げ、敬虔なヴェールによって聖別されるようにするなら、もし、未成年者の所有地を、気をもむ侵入者のようにではなく、勤勉な親のように敬虔な情をもって守るなら、これらの窓を通して、キリストは花嫁を呼ぶために覗く、網の上に身を乗り出して。