ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo III. Gimel, Caput XXXII 第3説教(ギメル) 第XXXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1234C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 3.32.1

1

(Vers. 20.) Meritoque dicit: Concupivit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore. Quod utique non facit nisi liber a vinculis, nec solum a vinculis sollicitudinis saecularis, sed etiam a vinculis charitatis humanae.

PL 15, 1234C

(第20節)そして彼がこう言うのは当然である。「私の魂は、あらゆる時に汝の裁きを慕うことを切望した」。これは、鎖から自由な者でなければ、確かにできない。しかも世の思い煩いの鎖からだけでなく、人間的な愛の鎖からも自由でなければならない。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.32.2

2

Vincula complura sunt in hoc saeculo: vincula sunt desideria vivendi, vincula sunt oblectamenta voluptatum, vincula sunt honorum, vincula conjugii. Denique dicit tibi bonus Magister: Solutus es ab uxore? Ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27) .

PL 15, 1234C

この世には多くの鎖がある。生きたいという願いは鎖であり、快楽の楽しみは鎖であり、名誉は鎖であり、結婚は鎖である。実に、善い師があなたに言う。「妻から解かれているか。妻を求めるな」(一コリント7:27)。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.32.3

3

Nec tamen peccat, qui uxorem acceperit, sed innectit sibi vincula mentis; quia sollicitus est quomodo placeat uxori. Beatior esset, si Deo soli placere desideraret. Cernis autem quia ligatus est, qui sui non habet corporis potestatem.

PL 15, 1234D

妻を迎えた者が罪を犯すわけではないが、自分に精神の鎖を結びつけている。どうすれば妻に喜ばれるかを思い煩うからである。神のみに喜ばれることを願うなら、その者はいっそう幸いであろう。しかしあなたは、自分の体への権能を持たない者が縛られていることを見ている。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.32.4

4

Ergo quia mandatum Dei est, quod Legis oraculo et Apostolico sermone depromptum est (Deut., VI, 5; et Matth., X, 37) , ne quis uxorem, divitias, honorem, necessitudines Deo praeferat: qui autem praetulerit, fit obnoxius judiciis Dei; ideo prius poposcit, ne abscondat ab eo Deus mandata sua.

PL 15, 1234D

それゆえ、妻、富、名誉、縁者を神より優先してはならないということが神の戒めであり、これは律法の託宣と使徒の言葉から引き出されている(申命記6:5、およびマタイ10:37)。優先した者は神の裁きに服する。だから彼は先に、神が自分から自らの戒めを隠さないよう求めたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 3.32.5

5

Qui enim mandata Dei cognoverit, et custodierit, non refugit judicia divina, sed desiderat; meritoque tamquam revelatis sibi mandatis ait: Concupivi desiderare judicia tua in omni tempore.

PL 15, 1235A

神の戒めを知り、守る者は、神の裁きを避けず、慕う。そして、戒めが自分に啓示されたかのように、当然こう言う。「私は、あらゆる時に汝の裁きを慕うことを切望した」。