ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IX. Theth, Caput VII 第9説教(テト) 第VII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1322C · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 9.7.1

1

Hac David jucunditate vel bonitate Dei laetatur; quia jugum grave a juventute portavit, et sustinuit, atque exspectavit Domini in se gratiam, non praeripuit, qui saepe occidendi regis Saul tributa sibi copia, maluit tamen exspectare a Domino deferendi tempus imperii, quam occiso rege praeripere.

PL 15, 1322C

ダビデは、この楽しさ、すなわち神の善さを喜ぶ。若いときから重い軛を担い、耐え、自分に対する主の恩寵を待ち、先んじて奪うことをしなかったからである。彼は王サウルを殺す機会をしばしば与えられたのに、王を殺して先んじるよりは、主が支配を授ける時を待つことを選んだ。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.7.2

2

Semper Deus bonus est: ideoque et Paulus ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22) ; bonitas enim in omnes est, severitas in paucos. Denique subdidit idem Apostolus: In eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem (Ibid.) .

PL 15, 1322D

神は常に善である。それゆえパウロも言う。「それゆえ、神の善さと厳格とを見よ」(ローマ11:22)。善さはすべての者に向かい、厳格は少数の者に向かうからである。実に、同じ使徒はこう付け加えた。「倒れた者たちには厳格、しかし汝には善さ」(ローマ11:22)。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.7.3

3

Si enim non cecidissent, utique uterentur et ipsi bonitate Dei. Nam et tibi ideo bonus est, quia permanes: quod si non permanseris in bonitate, et tu excideris. Non ergo Deus propterea bonus esse desistit, quia tu lapsus es, et indiges severitate.

PL 15, 1323A

もし彼らが倒れなかったなら、彼ら自身も確かに神の善さを享受したであろう。あなたに対しても神が善いのは、あなたが〔善さの中に〕留まっているからである。もし善さの中に留まらないなら、あなたも切り落とされるであろう。だから、あなたが堕ちて厳格を必要とするからといって、神が善くあることをやめるのではない。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.7.4

4

Siquidem et severitas Dei in bonitatem recurrit; ut unusquisque castigatus pedem referat a peccatis, et ad virtutum tramitem, bonamque conversationem recurrat. Denique docet de illis qui ceciderunt Apostolus: Quia si non permanserint in incredulitate, inserentur.

PL 15, 1323A

実に、神の厳格もまた善さへと立ち返る。各人が懲らしめられて罪から足を引き戻し、徳の小道と善き生き方へ立ち返るためである。実に、倒れた者たちについて使徒は教える。「もし不信仰に留まらなければ、接ぎ木される」。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.7.5

5

Potens enim est Deus iterum inserere illos (Ibid., 23) ; ut quemadmodum deserta virgulta, ita et homines velut caudicibus quibusdam virtutis inserti, bonorum fructus possint ferre meritorum.

PL 15, 1323A

「神は彼らを再び接ぎ木することができるからである」(ローマ11:23)。荒れた若枝と同じように、人間もまた、いわば徳の幹に接ぎ木されて、善き功の実を結ぶことができるためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.7.6

6

Accuses necesse est medicum crudelitatis, quia putrefactas vulnerum fibras ferro putaverit exsecandas; quia noxia et serpentia ulcera igni adusserit, ne virus in ulteriora proserperet: vel quia magister discipulum verberaverit negligentem, ut metu verberum indueret diligentiam?

PL 15, 1323B

あなたは医者を残酷だと責めなければならないのか。腐った傷の筋を鉄で切り取るべきだと判断したからか。害をなし這い広がる潰瘍を、毒がさらに奥へ這い進まぬよう火で焼いたからか。あるいは、教師が怠惰な弟子を鞭打ち、鞭への恐れによって勤勉を身につけさせたからか。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.7.7

7

Castigare enim amantis est, non exsecrantis; et ideo bonitatis est, non crudelitatis. Recte ergo et Dominus ubique est bonus, et cum remittit flagitia, et cum peccata castigat: Castigat enim Dominus quem diligit (Heb. XII, 6) .

PL 15, 1323B

懲らしめることは愛する者のすることであり、呪う者のすることではない。それゆえ、それは善さのすることであり、残酷さのすることではない。だから、主がどこでも善いというのは正しい。恥ずべき行いを赦すときも、罪を懲らしめるときもそうである。「主は愛する者を懲らしめる」(ヘブライ12:6)。