ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput VI 第2説教(ベト) 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1211A · 2 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.6.1

1

Uterque igitur juvenis praedicandus: ille tamen serus, hic cautus; ille se ipso contentus, et numquam sibi solus: iste pulchram aetati lubricae disciplinam adsciscens silentii; nec adhuc sibi abundans, sed aliis se timens credere: quaerens tamen a juventute congregare, quae in senectute et sibi et proximis suis prosint, ne dicatur ei: Quae in juventute non collegisti, quomodo invenies in senectute (Eccli. XXV, 5) ?

PL 15, 1211A

それゆえ、どちらの若者も称賛されるべきである。ただし前者は遅く、後者は慎重である。前者は自分自身で満足し、決して自分ひとりではない。後者は、滑りやすい年ごろにとって美しい、沈黙という教えを身につけており、まだ自分のうちに豊かさをもたず、他の人々に自分を委ねることを恐れている。それでも、老年において自分にも隣人にも益になるものを、若年から集めようと求めている。「若年に集めなかったものを、汝は老年にどうして見いだすのか」と彼に言われることのないためである(集会の書25:5)。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.6.2

2

Ergo is si in concilio seniorum sederit, manum adhibebit ori suo; ut audiens sententias colligat, quod sibi ad maturiorem servet aetatem: quemadmodum Maria cum verba Christi audiret, conferebat ea omnia in corde suo (Luc. II, 51) : quemadmodum Joannes cum caput suum supra pectus Jesu Domini reclinaret (Joan. XIII, 25) , hauriebat profunda secreta sapientiae.

PL 15, 1211A

それゆえこの者は、年長者たちの会議に座るなら、口に手を当てるであろう。聞きながら意見を集め、より円熟した年ごろのために自分に取っておくためである。マリアがキリストの言葉を聞いたとき、これらすべてを心の中で思い合わせていた(ルカ2:51)ように、またヨハネが主イエスの胸の上に頭をもたせかけたとき(ヨハネ13:25)、知恵の深い秘密を汲みとっていたように。