ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XXVI 第14説教(ヌン) 第XXVI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1401B · 8 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.26.1

1

Nec otiose hoc positum puto; quia voluntaria oris sui placere desiderat Domino. Multi prophetae, sed in omnibus oris voluntaria placent. Excusabat Hieremias, dicens: Quis es dominator, Domine?

PL 15, 1401B

私は、これが無意味に置かれたとは思わない。彼は、自らの口の自発のものが主に喜ばれることを望んでいるからである。預言者は多いが、すべての者において口の自発のものが喜ばれる。エレミヤは弁解して言った。「汝は誰か、支配者よ、主よ〔句の切れ方は定かでない。底本の語順のまま訳した〕」。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.26.2

2

Ecce nescio loqui, quia juvenior sum ego; et dixit ei Dominus: Noli dicere, quia juvenior sum ego; quia ad omnes ad quoscumque misero te, abibis: et secundum omnia quaecumque mandavero tibi, loqueris (Jerem. I, 6 et 7) .

PL 15, 1401B

「見よ、私は語ることを知らない。私は若いからである」。すると主は彼に言った。「『私は若い』と言うな。汝は、私が汝を遣わすすべての者のもとへ行き、私が汝に命じるすべてに従って語るからである」(エレミヤ1:6–7)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.26.3

3

Verecunde propheta aetatem corporis praetendebat; ne exsequendis coelestibus imperatis impar esse adolescentia deprehenderetur.

PL 15, 1401B

預言者は、遠慮して体の年齢を口実にした。天の命令を遂行するのに、若さゆえに力が及ばないと見られないためである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.26.4

4

Sed Deus ut qui morum magis quam annorum judicaret aetatem considerandam, et in juvenili corpore maturitatem robustae sapientiae in suo servulo praevideret, ait: Noli dicere, juvenior sum ego, hoc est, prohibuit eum juvenilis aetatis contemplatione vires suas perpendere, cui fides canitiem sapientiae ministraret.

PL 15, 1401B

だが神は、年齢よりもむしろ品性によって齢を評価すべきだと考える者として、また若い体の中に、自らの僕における堅固な知恵の成熟を予見していた者として、言った。「『私は若い』と言うな」。すなわち、信仰が知恵の白髪を授ける者に、若い年齢を見て自らの力を量ることを禁じたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.26.5

5

Et iterum in posterioribus cum dixisset idem propheta: Seduxisti me, Domine, et seductus sum . . .

PL 15, 1401C

そして再びのちの箇所で、同じ預言者がこう言ったとき。「主よ、汝は私を惑わし、私は惑わされた……」

Expositio in Psalmum CXVIII 14.26.6

6

Et dixi: Non nominabo nomen ejus, et non loquar in nomine ejus ultra; addidit: Et factus est in corde meo, ut ignis ardens, flammans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jerem. XX, 7 et 9) .

PL 15, 1401C

「そして私は言った。『私は彼の名を呼ばない。もはや彼の名によって語らない』」。彼はさらに付け加えた。「それは私の心の中で、燃える火のようになり、私の骨の中で燃え上がった。私はあらゆるところで力が抜け、耐えられない」(エレミヤ20:7, 9)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.26.7

7

Advertimus igitur quod iis etiam qui aut excusandum officium suum, aut certa aliqua causa negandum putaverint, Dominus tamen noster aut ratione persuadeat, aut cupiditate propheticae revelationis inspiret; ut ad subeundum officium voluntate concurrant, non necessitate conscendant; quo merces ad eos integrae devotionis possit plenior pervenire.

PL 15, 1401C

こうして我々は気づく。自らの務めを弁解すべきだ、あるいは何か確かな理由で拒むべきだと考えた者たちに対しても、我々の主は、あるいは理によって説き伏せ、あるいは預言の啓示への望みによって息を吹き込む。彼らが意志によって務めを引き受けに駆けつけ、必然によって登るのではないようにするためであり、それによって、全き献身の報いが彼らにいっそう豊かに届きうるのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.26.8

8

Prophetavit et Caiphas, Quia expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50) : sed hoc voluntarium oris ministerium non erat; quia loquebatur invitus. Denique quid diceret, nesciebat.

PL 15, 1401C

カイアファも預言した。「一人の人が民のために死ぬことは益である」(ヨハネ11:50)。だが、これは口の自発の奉仕ではなかった。心ならずも語ったからである。実に、自分が何を語るのかを知らなかった。