Expositio in Psalmum CXVIII 18.5.1
(Vers. 137.) Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
PL 15, 1453D(第137節)「主よ、汝は義である。汝の裁きは正しい。汝は汝の証しを正義として命じた。そして汝の真理を甚だしく〔命じた〕」。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.5.2
Vere justus vir, qui lacrymis profluens, involutus aerumnis, gravi supplicio delicta persolvens, non taedio vincitur, non metu frangitur, non labore lassatur, non ingratus, aut tristis est.
PL 15, 1454Aまことに義人である。涙を流し、苦難にくるまれ、重い責め苦で罪を払い尽くしつつも、倦怠に負けず、恐れに砕かれず、労苦に疲れず、恩知らずにも、悲しむ者にもならない。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.5.3
Plerumque enim vulgus hominum sua delicta non reputans, injuste se putat tolerare quae patitur: at vero vir justus qui se ipsum statim in exordio sermonis accusat, justitiam Domini praedicat, quod meritis suis digna patiatur.
PL 15, 1454A多くの場合、人々の大衆は自分の罪を勘定に入れず、自分が受けていることを不当に耐えていると思う。しかし義人は、言葉の冒頭からただちに自分自身を責め、自分に値するものを受けているとして、主の正義を宣べる。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.5.4
Dicendo autem justum Deum, de sua quidem injustitia ante pronuntiat: sed de justitia Domini sperat et veniam.
PL 15, 1454A神を義であると言うことで、彼は自らの不義についてあらかじめ宣言している。しかし主の正義によって、赦しをも望むのである。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.5.5
Justus enim non semper irascitur, sicut enim ultor culpae, ita moderator est poenae: sicut vindex peccatorum, ita remunerator est virtutum, optimorumque meritorum. Qui vult dare praemium, debet spectare certamen; quia nemo sine certamine coronatur.
PL 15, 1454A義なる者はいつも怒るわけではない。咎に報復する者であるように、刑罰を加減する者でもある。罪を罰する者であるように、徳と最も優れた功績に報いる者でもある。褒賞を与えようとする者は、闘いを見届けねばならない。闘いなしに冠を受ける者はいないからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 18.5.6
Sinit ergo nos saepe tentari, volens juste praemia dare luctanti utique, non dormienti. Non decet redimitos floribus corona, sed pulverulentos: nec molles deliciis, sed duros labore exercitii ornat victoria.
PL 15, 1454Bこうして神は、我々がしばしば試みられるままにする。正しく褒賞を与えようと望むからで、与える相手は、眠っている者ではなく、もちろん闘っている者である。冠にふさわしいのは、花で飾られた者ではなく、ほこりまみれの者である。勝利が飾るのは、快楽に柔らかくなった者ではなく、訓練の労苦で鍛えられた者である。