ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput VIII 第14説教(ヌン) 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1392D · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.8.1

1

Denique et Joannes lucerna erat, sicut dixit Dominus de eo: Ille erat lucerna ardens, et illuminans (Joan. V, 35) .

PL 15, 1392D

実にヨハネも灯火であった。主が彼について言ったとおりである。「彼は燃えて輝く灯火であった」(ヨハネ5:35)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.8.2

2

Bona lucerna, quae lumen accipiebat a Christo; ut lucere posset in hoc saeculo: merito ardens, merito illuminans; quia erat nuntius Christi, illuminans praedicatione fidei pectora singulorum.

PL 15, 1392D

彼は善き灯火であり、この世で輝くことができるように、キリストから光を受けていた。燃えており、輝いているのは当然である。彼はキリストの使者であり、信仰の宣教によって一人ひとりの胸を照らしたからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.8.3

3

Sed et istis lucernis dedit, ut lux mundi essent, dicens ad apostolos: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14) . Ergo si gloria sanctorum nunc sicut lucerna, nunc sicut lux mundi fulgebat in hoc saeculo, quid dicimus de Verbo Dei, quod et lucerna est pedibus meis?

PL 15, 1393A

だが主は、これらの灯火にも、世の光であることを与え、使徒たちに言った。「汝らは世の光である」(マタイ5:14)。それなら、聖徒たちの栄光が、ある時は灯火のように、ある時は世の光のように、この世で輝いていたとすれば、私の足の灯火でもある神の言葉について、我々は何と言うべきか。