ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo I. Aleph, Caput VI 第1説教(アレフ) 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1202A · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 1.6.1

1

In ipso quoque Evangelio pulcherrimus de moralibus locus est; ut unusquisque vas suum mundet dicente Domino: Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis; ut fiat et id quod foris est mundum (Matth. XXIII, 26) .

PL 15, 1202A

福音書そのものにも、道徳にかかわる実に美しい箇所がある。主が言うとおり、人はめいめい自分の器を清めるべきだという箇所である。「盲目のファリサイ派の人よ、まず杯と皿の内側を清めよ。外側もまた清くなるためである」(マタイ23:26)。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.6.2

2

Nam nisi se unusquisque intus mundaverit, etiamsi foris speciosus videatur et justus, similis erit dealbatis sepulcris; ut foris quidem justus videatur, intus vero sit fetidus. Sic est doctrina sine vitae innocentia.

PL 15, 1202A

各人が内側を清めなければ、外見は美しく義人と見えても、白く塗られた墓に似るであろう。外側では義人と見えながら、内側は腐臭を放つのである。無垢という生き方の伴わない教えは、そのとおりである。

Expositio in Psalmum CXVIII 1.6.3

3

Sed nec ipsa doctrina potest mercedem habere, ubi gratiam non habet innocentiae. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16) ? Sed revertamur ad propositum psalmum.

PL 15, 1202A

教えそのものも、無垢の恩寵がなければ報いを得られない。神は罪人に言った。「なぜ汝は私の正義を語り告げるのか」(詩篇49:16)。さて、本題の詩篇に戻ろう。