Expositio in Psalmum CXVIII 12.13.1
Vides igitur quod Verbum Deus et otiosum provocat, et dormientem excitat. Qui enim venit, et januam pulsat, vult semper intrare. Sed in nobis est quod non semper ingreditur, non semper manet.
PL 15, 1364Cそれゆえあなたは見ている。神なる言葉は、怠ける者を呼び起こし、眠る者を目覚めさせる。来て戸を叩く者は、常に入ることを望むからである。しかし、彼が常には入らず、常には留まらないのは、我々の側に原因がある。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.13.2
Pateat advenienti janua tua, aperi animam tuam, expande gremium mentis tuae; ut videat divitias simplicitatis, thesauros pacis, suavitatem gratiae. Dilata cor tuum, occurre soli lucis aeternae, quae illuminat omnem hominem.
PL 15, 1364D来る者に対して、あなたの戸を開け放て。あなたの魂を開き、あなたの精神の懐を広げよ。彼が、素朴さの富、平和の宝、恩寵の甘美さを見るように。あなたの心を広げ、永遠の光の太陽、すべての人を照らすその太陽を迎えに出よ。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.13.3
Et illud quidem verum lumen omnibus lucet: sed si quis fenestras suas clauserit, aeterno lumine se ipse fraudabit. Excluditur ergo et Christus, si tu mentis tuae januam claudas: etsi possit intrare, non vult tamen importunus irruere, non vult invitos cogere.
PL 15, 1364Dそしてあの真の光は、実際すべての人に輝く。しかし、もし誰かが自らの窓を閉じるなら、自分自身を永遠の光から欺き奪うことになる。それゆえ、あなたが精神の戸を閉じるなら、キリストも締め出される。入ることはできても、彼は無礼に押し入ることを望まず、望まない者たちを強いることを望まない。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.13.4
Ortus ex virgine processit ex alvo, universa totius orbis irradians, ut luceret omnibus. Capiunt, qui desiderant fulgoris perpetui claritatem, quam nox nulla interpolat.
PL 15, 1365Aおとめから生まれ、胎から出て進み出た彼は、全世界のすべてを照らしつつ、すべての者に光った。永遠の輝きの明るさ――いかなる夜もそれを断ち切らない――を望む者たちが、それを受け取る。
Expositio in Psalmum CXVIII 12.13.5
Soli enim huic quem quotidie cernimus, nox tenebrosa succedit; sol autem justitiae numquam occidit, quia sapientiae non succedit malitia.
PL 15, 1365A実際、我々が日ごとに見るこの太陽には、暗い夜が続く。しかし正義の太陽は決して沈まない。知恵に悪意が続くことはないからである。