ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput XXIV 第19説教(コフ) 第XXIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1476C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.24.1

1

Ibi, inquit, dabo ubera mea tibi, dederunt mandragorae odorem (Ibid. 13) . Plerique discernunt quemdam inter mandragoras sexum; ut et mares putent esse et feminas, sed feminas gravis odoris.

PL 15, 1476C

「そこで私は汝に私の乳房を与える。マンドラゴラは香りを放った」(雅歌7:13)。多くの者は、マンドラゴラの間にある種の性別を区別して、雄も雌もあると考えるが、雌は強い臭いがあると言う。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.24.2

2

Significat ergo gentes quae ante fetebant, cum essent infirmiores evirata quadam imbecillitate perfidiae, boni odoris fructum ferre coepisse, postquam in adventum Domini crediderunt.

PL 15, 1476C

だからこの言葉は、以前は悪臭を放っていた諸国民、すなわち不信の、去勢されたような無力のために弱かった者たちが、主の到来を信じてのち、よい香りの実を結び始めたことを表している。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.24.3

3

Legimus etiam quod mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia; ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Jacob (Gen. XXX, 14 et seq.) .

PL 15, 1476D

聖なるラケルが姉のレアからマンドラゴラを受け取り、その夜、聖なるヤコブと寝ることを彼女〔レア〕に許すという条件であったことを、我々は読む(創世記30:14以下)。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.24.4

4

Mandragoras Ruben primogenitus attulerat matri suae Liae, quae lippientibus oculis, Synagogae figuram accepit; quia Christi gratiam videre non potuit, hebetato debilis mentis obtutu.

PL 15, 1476D

長子ルベンがマンドラゴラを母レアに持ってきた。レアは目がただれていて、会堂の象りを受けた。弱い精神の視力が鈍り、キリストの恩寵を見ることができなかったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.24.5

5

Quo declaratur quod fructus quos ante Synagoga a primogenito Dei filio susceperat, Ecclesiae concessit: sed quia illius noctis potita concubitu genuit Lia suae posteritatis haeredem, implevit mysterium, quoniam, credentibus apostolis, reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt.

PL 15, 1477A

これによって、以前に会堂が神の長子である子から受けていた実りを、教会に譲ったことが示される。だが、レアはその夜の共寝を得て自分の子孫の相続人を産んだので、奥義を成就した。使徒たちが信じ、ユダヤ人の残りの者たちが恩寵の選びによって救われたからである。