ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XXXIII 第12説教(ラメド) 第XXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1372C · 2 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.33.1

1

Sit ergo nobis quotidiana lectio pro exercitio, ut quae legimus, meditemur imitari. In hac desudemus virtutum palaestra; ut cum iucrepuerint tentamenta, non tamquam inexercitatos, non tamquam expertes spiritalium ciborum, et attenuatos jejunio lectionis, tentationum tempus inveniat.

PL 15, 1372C

それゆえ、我々にとって日ごとの読書が鍛錬となるようにしよう。読んだことに倣おうと思い巡らすためである。徳の鍛錬場で汗を流そう。そうすれば、試みが襲ってきた〔底本は iucrepuerint。increpuerint と読む〕とき、試みの時は我々を、鍛えられていない者、霊の食物にあずからぬ者、読書の断食で痩せ細った者としては見いださないであろう。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.33.2

2

Quod si athleticis epulis pastam animam nostram potuerit invenire: si sit Evangelicus succus in nobis: si apostolicis escis maturitas nostrae mentis toros, animae robusta solidaverit: si frequenti meditatione memoria tenax praeceptorum coelestium parata ad tempus exempla deprompserit, nulla tentationum poterit nos perturbare congressio.

PL 15, 1372D

もし試みの時が、闘士の饗宴で養われた我々の魂を見いだすことができるなら、福音の滋養が我々のうちにあるなら、使徒の食物によって、我々の精神の円熟が魂の筋肉を力強く固めたなら、頻繁な思い巡らしによって、天の掟を堅く保つ記憶が、範例を折に応じて取り出したなら、いかなる試みの衝突も我々を乱すことはできない。