ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XII. Lamed, Caput XLV 第12説教(ラメド) 第XLV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1377B · 4 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 12.45.1

1

(Vers. 96.) Sequitur versus octavus: Omnis consummationis vidi finem; amplificum mandatum tuum valde. Non possumus in omnibus vim Graeci sermonis exprimere; major in Graeco plerumque vis et pompa sermonis est.

PL 15, 1377B

(第96節)次に第八の節が続く。「私はあらゆる完成の終わりを見た。汝の戒めは非常に広大である。」我々は、すべての語においてギリシア語の力を言い表すことはできない。ギリシア語の方が、たいてい、言葉の力と壮麗さが大きい。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.45.2

2

Τέλος dicitur Graece, quod nos Latine et finem dicimus et consummationem; τέλος autem et consummationis ipsius finis est, sicut finis Legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, IV) .

PL 15, 1377B

ギリシア語ではテロス〔ギリシア語〕と言われ、我々はこれをラテン語では「終わり」とも「完成」とも言う。しかしテロスは、その完成そのものの終わりでもある。「律法の終わりはキリストであり、信じるすべての者に正義をもたらす」(ローマ10:4)とあるとおりである。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.45.3

3

Habes scriptum: Ecce ego vobiscum sum . . . . . usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Consummatio ergo saeculi finis saeculi est; finis autem omnium Christus. Consummationes autem multae. Est consummatio, quando resurrectio est ad salutem.

PL 15, 1377B

あなたは書かれているのを読む。「見よ、私は汝らと共にいる……世の完成まで」(マタイ28:20)。それゆえ世の完成は世の終わりであり、すべての終わりはキリストである。しかし完成は多い。復活が救いに至るものであるとき、それも完成である。

Expositio in Psalmum CXVIII 12.45.4

4

Consummatum quoque opus dicitur perfectum opus. Consummata malitia dicitur, id est, plena, cui nihil desit ad studium et artem nocendi. Est consummatio hominis, et multae consummationes, donec ad perfectum veniat.

PL 15, 1377B

完成した業とは、完全な業のことも言う。「完成した悪意」とは、すなわち満ちた悪意であり、害する熱意と技において何も欠けていないものを言う。人の完成もあり、完全に至るまでには多くの完成がある。