ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XXXII 第14説教(ヌン) 第XXXII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1403C · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.32.1

1

Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere. Nam cum dexteram suam posuisset super Ephraem, sinistram autem super Manassen: et convertere eas Joseph aetatum consideratione voluisset; ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii collocaret: noluit et dixit: Scio, fili; et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater junior major illo erit (Gen. XLVIII, 19) .

PL 15, 1403C

これは、聖なる族長イスラエルの預言からも知ることができる。彼が右手をエフライムの上に、左手をマナセの上に置き、ヨセフが年齢を考えてそれらを入れ替え、父の右手を年長の子マナセの頭に置こうとしたとき、彼はそれを拒んで言った。「分かっている、私の子よ。これもまた一つの民となり、これも高められるだろう。だが、弟のほうが彼より大きくなる」(創世記48:19)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.32.2

2

In quo major? In eo utique quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris: Faciat vobis Deus sicut Ephraem et Manassen (Ibid., 20) : vel quia semen ejus multitudo gentium sit, quae in hoc saeculo laborem elegit, credens in Dominum Jesum; ut consolationem habeat futurorum.

PL 15, 1403D

どの点で大きいのか。祝福において上に置かれた点である。後の世の人々はこう言う。「神が汝らを、エフライムとマナセのようにするように」(創世記48:20)。あるいは、その子孫が諸国民の群れであり、この世で労苦を選び、主イエスを信じて、未来のものの慰めを得るという点でである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.32.3

3

Manasses autem semen est populus oblivionis, qui proprium oblitus auctorem, exaltatus ad tempus in hoc saeculo est, daturus in reliquum poenas graves; quia Deum suum et Dominum denegavit.

PL 15, 1404A

一方、マナセの子孫は忘却の民である〔マナセの名を「忘却」の意に取って言う〕。自らの創始者を忘れ、この世で一時高められるが、のちには重い刑罰を受けることになる。自らの神、主を否んだからである。