ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVIII. Sade, Caput XLI 第18説教(ツァデ) 第XLI章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1466C · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 18.41.1

1

Dicit Sapientia: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) ; non quia Dominus nolebat inveniri ab hominibus, qui se omnibus etiam non quaerentibus offerebat: sed quia his operibus quaerebatur, ut indigni essent qui quaererent, invenire.

PL 15, 1466C

知恵はこう言う。「悪しき者どもは私を探すが、見いださない」(箴言1:28)。主が人々に見いだされることを望まなかったからではない。主は探さない者にさえ、すべての人に自らを差し出していた。そうではなく、探す者がその業のゆえに、見いだすにふさわしくない者であったからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.41.2

2

Caeterum Simeon qui eum exspectabat, invenit (Luc. II, 25 et seq.) . Invenit Andreas. Denique ait ad Simonem: Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus (Joan. I, 41) .

PL 15, 1466C

実際、主を待ち望んでいたシメオンは主を見いだした(ルカ2:25以下)。アンデレも見いだした。実に彼はシモンにこう言った。「我々はメシアを見いだした。それは訳せばキリストである」(ヨハネ1:41)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.41.3

3

Philippus quoque dicit ad Nathanael: Quem scripsit Moyses in Lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph, qui est a Nazareth (Joan. I, 45) . Et ut ostenderet quemadmodum Christus inveniretur, ait: Veni, et vide (Ibid., 46) .

PL 15, 1466D

フィリポもナタナエルにこう言う。「モーセが律法に、また預言者たちが書いた者を、我々は見いだした。ナザレの出身の、ヨセフの子イエスである」(ヨハネ1:45)。そしてキリストがどのように見いだされるかを示すために、こう言った。「来て、見よ」(ヨハネ1:46)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.41.4

4

Qui ergo Christum quaerit, veniat non corporis gressu, sed mentis vestigio: videat eum non exterioribus oculis, sed internis.

PL 15, 1467A

それゆえ、キリストを探す者は、体の歩みによってではなく、精神の歩みによって来るがよい。外の目によってではなく、内の目によって彼を見るがよい。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.41.5

5

Aeternus enim corporalibus non videtur aspectibus; quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) .

PL 15, 1467A

永遠なる者は、体の眼差しでは見られない。「見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである」(二コリント4:18)。

Expositio in Psalmum CXVIII 18.41.6

6

Christus igitur non temporalis, sed ex Patre ante tempora, quasi Deus, verus Dei filius, et quasi virtus sempiterna supra tempora, quem nullus temporum finis includat: quasi vita supra tempora, quem numquam dies mortis inveniat; Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10) .

PL 15, 1467A

それゆえキリストは、一時的なものではなく、父から時の前に出た者であり、神として、神の真の子であり、また時を超える永遠の力として、いかなる時の終わりも彼を閉じ込めることはない。時を超える命として、死の日が彼を見いだすことはない。「彼が罪に対して死んだのは、ただ一度死んだのであり、彼が生きるのは、神に対して生きるのである」(ローマ6:10)。