Expositio in Psalmum CXVIII 14.12.1
Luceat ergo semper lucerna tua. Arguit Christus etiam eos qui utuntur lucerna; si non semper utantur, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35) . Non ad horam exsultemus in lumine.
PL 15, 1395Bゆえに、あなたの灯火が常に輝くように。キリストは、灯火を用いる者をも、もし常には用いないなら、こう言って叱責する。「汝らの腰に帯を締め、汝らの灯火を燃やしておけ」(ルカ12:35)。我々は、ひとときだけ光の中で喜ぶ者であってはならない。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.12.2
Ad horam exsultat, qui audit verbum in Ecclesia et gaudet: egressus autem obliviscitur quod audivit, et negligit.
PL 15, 1395Bひとときだけ喜ぶのは、教会で言葉を聞いて喜び、外に出ると聞いたことを忘れ、おろそかにする者である。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.12.3
Iste est qui sine lucerna in domo sua ambulat; ideoque in tenebris ambulat, qui opera tenebrarum facit, in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis, in contentionibus et aemulationibus, indutus vestimenta diaboli, non Christum.
PL 15, 1395Bこの者こそ、灯火なしに自分の家の中を歩く者である。それゆえ彼は闇の中を歩み、闇の業を行う。宴楽と酩酊、寝所と淫行、争いと妬みの中にあり、キリストではなく悪魔の衣を身にまとっている。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.12.4
Haec fiunt quando verbi lucerna non lucet. Numquam ergo negligamus verbum Domini ex quo nobis omnium origo virtutum est, universorumque operum quidam processus.
PL 15, 1395Cこれらのことは、言葉の灯火が輝かないときに起こる。それゆえ、我々は主の言葉を決しておろそかにしてはならない。そこから、我々にとってあらゆる徳の源があり、すべての業のいわば進展があるからである。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.12.5
Si membra corporis nostri sine luce operari recte non queunt (nam pedes vacillant sine lumine, et manus errant), quanto magis ad verbi lumen dirigenda sunt animae nostrae vestigia, atque mentis incessus!
PL 15, 1395Cもし我々の体の肢体が、光なしには正しく働けない(足は光がなければよろめき、手はさまよう)なら、我々の魂の足取りと精神の歩みは、なおさら、言葉の光に向けて導かれなければならない。
Expositio in Psalmum CXVIII 14.12.6
Sunt et manus animae quae bene tangunt, ut tetigit Thomas Dominicae resurrectionis indicia (Joan. XX, 27) , si verbi praesentis nobis lumen luceat. Haec lucerna accensa sit in omni verbo, in omni opere. Ad hanc lucernam gressus noster forensis internusque moveatur.
PL 15, 1395C魂にも、よく触れる手がある。トマスが主の復活のしるしに触れたようにである(ヨハネ20:27)。我々に現にある言葉の光が輝くなら、そうなる。この灯火があらゆる言葉の中で、あらゆる業の中で、ともされているように。この灯火に向かって、我々の外の歩みも内の歩みも動かされるように。