ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIV. Nun, Caput XL 第14説教(ヌン) 第XL章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1407B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 14.40.1

1

(Vers. 111.) Haereditavi testimonia tua in aeternum; quoniam exsultatio cordis mei sunt. Etiam ista vox martyrum est, dicentium quod haereditatem acceperint coelestium testimoniorum.

PL 15, 1407B

(第111節)「私は汝の証しを永遠に受け継いだ。それは私の心の喜びだからである」。これもまた殉教者たちの声である。彼らは、天の証しの相続を受けたと言うのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.40.2

2

Dicit ergo Propheta: Haeres sum mandatorum tuorum, successionem tuam fidei pietatisque jure quaesivi. Non potest dicere istud, nisi qui mandata custodit, coelo et terra testibus, acquisita. Dixit enim Dominus: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Esai. I, 2) .

PL 15, 1407B

それゆえ預言者は言う。「私は汝の戒めの相続人である。私は信仰と敬虔の権利によって、汝からの相続を求めた」。これは、天と地を証人として得た戒めを守る者でなければ、言えない。主は言ったからである。「天よ、聞け。地よ、耳を傾けよ」(イザヤ1:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.40.3

3

Testatur elementa Dominus ad redarguendos eos, qui noluerint praecepta divina servare; ut refugia omnia excusationis obsepiat. Testatur et homines, dicens: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus (Esai. XLIII, 10) .

PL 15, 1407C

主は、神の掟を守ろうとしなかった者たちを咎めるために、諸元素を証人に立てる。あらゆる言い逃れの逃げ道をふさぐためである。また人々をも証人に立てて言う。「汝らは私の証人であれ、私もまた証人である、と主は言う」(イザヤ43:10)。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.40.4

4

Mandata ergo Domini plena sunt testimoniis, et ipsa sunt testimonia, quorum satis idoneus testis est, qui non mentitur Deus, apud quem et conscientia tua testis est, cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, satis fidelis etiam in infido pectore; quoniam arbitrum omnium quaecumque commissa sunt, latere non possunt.

PL 15, 1407C

それゆえ、主の戒めは証しに満ちており、それ自体が証しである。その十分に適した証人は、偽らぬ神であり、その神のもとでは、あなたの良心もまた証人である。思いが〔人を〕訴え、あるいは弁護しもし、不実な胸の中にあってさえ、十分に信頼できる。すべてを裁く者に、なされたことは何一つ隠れえないからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 14.40.5

5

Nam si in judicio terrestri etiam is qui ad mentiendum venerit subornatus, tamen si testimonio fuerit convictus alterius, solet prodere veritatem; quanto magis in judicio coelesti apud Dominum Jesum necesse habet quae vera sunt confiteri, quem novit scire quod factum est?

PL 15, 1407C

実際、地上の法廷では、偽りを言うために買収されて来た者でさえ、他人の証言によって論破されれば、真実を明かすのが常である。まして、天の法廷で主イエスの前では、人は真実のことを告白せざるをえない。起こったことを主が知っていると、その者は知っているのだから。