ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo IX. Theth, Caput XIII 第9説教(テト) 第XIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1324D · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 9.13.1

1

(Vers. 67.) Sequitur versus tertius: Priusquam humiliarer ego deliqui: propter hoc verbum tuum ego custodivi. Alia editio habet: Priusquam humiliarer, ego nescivi.

PL 15, 1324D

(第67節)第三の節が続く。「私が卑しめられる前に、私は罪を犯した。それゆえ私は汝の言葉を守った。」別の版は言う。「私が卑しめられる前に、私は知らなかった」。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.13.2

2

Unde putant aliqui quod hominis anima hoc dicat: Priusquam humiliarer, ut in hoc lutum corporis introirem, tua quae non legeram, mandata nescivi.

PL 15, 1325A

そのため、これは人間の魂の言葉だと考える者もいる。「私が卑しめられる前、すなわちこの体の泥の中に入る前には、読んだことのなかった汝の戒めを、私は知らなかった。」

Expositio in Psalmum CXVIII 9.13.3

3

Sed quia Septuaginta virorum sententias magis sequitur Ecclesia, et hic sensus est planior, et nihil offensionis admittit, quod possit aliquibus scrupulum commovere; ideo accipiamus, humiliarer, ita dictum, eo quod peccato videatur humiliatus.

PL 15, 1325A

しかし、教会は七十人訳者たちの見解にいっそう従うのであり、またこの意味のほうが平易で、誰かの疑いを呼び起こしうるような躓きを含まないので、「私が卑しめられる」とは、罪によって卑しめられたと見えることからそう言われた、と我々は受け取ろう。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.13.4

4

Propter peccatum enim tentationes saepe nascuntur. Denique Adam et Eva post culpam utique dejecti sunt (Gen. III, 24) . Ergo humilitatis nostrae causa peccatum est, vel humiliationis; non enim hoc fugio.

PL 15, 1325A

実際、罪のゆえに誘惑はしばしば生じる。実にアダムとエバは、咎のあとで確かに投げ落とされた(創世記3:24)。したがって、我々の卑しさ、あるいは卑しめの原因は罪である。私はこの言い方も避けないからである〔non enim hoc fugio の係りは定かでない。「卑しめ」という言い方を避けない、の意と取った〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.13.5

5

Potest enim de adversis plerumque intelligi humilitas, ut est illud: Bonum mihi quod humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Et: Nisi lex tua meditatio mea esset, tunc forsitan perissem in humilitate mea (Infra, vers. 71 et 92) .

PL 15, 1325A

卑しさは、多くの場合、逆境のことと解しうる。たとえば次のとおりである。「私を卑しめたことは、私に善いことである。私が汝の義の定めを学ぶためである」。また、「もし汝の律法が私の思い巡らしでなかったなら、私はそのとき、おそらく私の卑しめの中で滅びていたであろう」(下の第71節と第92節)。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.13.6

6

Et: Humiliatus sum valde (Psal. CXLI, 7) . Hic ergo ostendit humilitatem ortam esse de culpa.

PL 15, 1325B

また、「私は大いに卑しめられた」(詩篇141:7)。ここで彼は、卑しさが咎から生じたことを示している。

Expositio in Psalmum CXVIII 9.13.7

7

Et quia culpa praecessit, ideo humiliatum se ostendit, hoc est, attritum tentationibus et adversis, et traditum anxietatibus: quemadmodum et ille qui traditus est a Paulo in interitum carnis, humiliatus utique est; ut postea posset reconciliationem mereri (I Cor. V, 5) .

PL 15, 1325B

咎が先立ったので、彼は自分が卑しめられたことを示す。すなわち、誘惑と逆境に打ち砕かれ、不安に渡されたということである。パウロによって肉の滅びへと渡されたあの者も、確かに卑しめられたのであり、それは後に和解に値することができるためであった(一コリント5:5)。