ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVII. Phe, Caput IX 第17説教(ペー) 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1443B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 17.9.1

1

(Vers. 131.) Sequitur tertius versiculus: Os meum aperui, et duxi spiritum; quoniam praecepta tua concupiscebam. Habemus in Evangelio quod Dominus Jesus aperuit os suum, cum benedictiones ediceret (Matth. V, 2) .

PL 15, 1443B

(第131節)次に第三の小節が来る。「私は口を開き、霊を引き込んだ。汝の掟を慕っていたからである」。福音書において、主イエスが祝福の言葉を宣べたとき、口を開いたことを我々は見いだす(マタイ5:2)。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.9.2

2

Sed ille os aperuit, ut daret aliis spiritum: David aperuit, ut acciperet. Denique Jesus dicit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) ; Jesus dicit: Dilata os tuum, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11) : hoc homini dicit; plenitudo enim Christus est.

PL 15, 1443B

しかし彼は、他の者たちに霊を与えるために口を開いた。ダビデは、受けるために口を開いた。実に、イエスは言う。「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:22)。イエスは言う。「汝の口を広げよ。私がそれを満たそう」(詩篇80:11)。これは人に言っているのである。キリストは充満だからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.9.3

3

Qui implet omnia, implet os tuum. Scribe ergo quae dicit in latitudine cordis tui, hoc est, os tuum clamet ad Dominum. Clamat os tuum, et cum tacet: sicut et Moyses cum taceret voce, clamabat spiritu (Exod. XIV, 15) .

PL 15, 1443B

すべてを満たす者が、あなたの口を満たす。それゆえ、彼が語ることを、あなたの心の広さの中に書き記せ。すなわち、あなたの口が主に向かって叫ぶようにせよ。あなたの口は、黙っているときにも叫ぶ。モーセも、声では黙っていたが、霊において叫んでいた(出エジプト記14:15)ように。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.9.4

4

Ab hominibus non audiebatur, apud Deum personabat; est enim interioris clamor affectus, qui auditur e coelo. Anna quoque cum oraret, tacita clamabat (I Reg. I, 13) : labia non movebat, et interiori voce piae mentis excitabat Jesum.

PL 15, 1443C

人々には聞かれなかったが、神のもとで響いていた。内なる思いの叫びがあり、それは天から聞かれるからである。アンナも、祈っていたとき、黙したまま叫んだ(サムエル記上1:13)。唇を動かさず、敬虔な精神の内なる声によって、イエスを呼び起こした。

Expositio in Psalmum CXVIII 17.9.5

5

Denique cum effectu rediit, quae cum silentio precabatur; quia clamabat in ea Spiritus Dei, qui etiam tacentibus nobis clamat: Abba pater (Rom., VIII, 6) .

PL 15, 1443C

そして、沈黙のうちに祈っていた彼女は、願いがかなって戻った。彼女の中で神の霊が叫んでいたからである。この霊は、我々が黙っているときにも叫ぶ。「アッバ、父よ」(ローマ8:6)〔「アッバ、父よ」はローマ8:15 とガラテヤ4:6 に出る。底本は VIII, 6 と刷る〕。