ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo II. Beth, Caput XIX 第2説教(ベト) 第XIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1216D · 3 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 2.19.1

1

Unde et illud de Jacob quod supra diximus: Deus qui pascit me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15) ; manifestat nobis de eo dictum, qui tulerit jugum verbi in juventute sua (Thren. III, 27 et 28) , et recedens ab Esau et similibus ejus, sedit singulariter, in se tempus exspectans, quo possit cum disciplina proferre sermonem; et propterea spiritali est donatus alimento, adhuc aevi integer, sed veteranus consilio.

PL 15, 1216D

それゆえ、ヤコブについて上で述べたあの言葉、「若い時から私を養う神」(創世記48:15)は、若い時に言葉の軛を負った者について語られたことを我々に明らかにする(哀歌3:27–28)。彼はエサウとその同類から離れて、独りで座し、自分の内で、教えを伴って言葉を語ることのできる時を待った。そのため、霊の養いを授けられたのであり、年はまだ若かったが、思慮は老練であった。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.19.2

2

Neque enim dignum est ut credamus quod tantus patriarcha de corporali cibo dixerit: Deus qui pascit me a juventute mea; quia nec corporalem panem desiderabat, cum diceret: Si Dominus Deus mecum est, ut det . . . . . mihi panem manducare, et vestem indui . . . . . omnium quae das mihi, decimam decimabo tibi (Gen. XXVIII, 20 -- 22) .

PL 15, 1217A

これほどの族長が、「若い時から私を養う神」と、体の食べ物について言ったと信じるのはふさわしくない。こう言ったとき、彼は体のパンを望んでいたのでもないからである。「もし主なる神が私と共にあり、与える……私に食べるパンと着る衣を……汝が私に与えるすべてのものの十分の一を、私は汝に献げよう」(創世記28:20–22)。

Expositio in Psalmum CXVIII 2.19.3

3

Nam si patres nostri spiritalem escam manducaverunt, et spiritalem potum biberunt; quanto magis sanctus Jacob cibo pastus est spiritali!

PL 15, 1217A

我々の父祖たちが霊の食べ物を食べ、霊の飲み物を飲んだのなら、聖なるヤコブは、なおさら霊の食べ物で養われたことか。