ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo V. He, Caput XXVII 第5説教(ヘー) 第XXVII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1260B · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 5.27.1

1

(Vers. 37.) Sed quia invalidi sumus, et plerumque volentes avertere cor nostrum a pecunia, vel auro, vel argento, capimur aspectu, et agrum aut aedificium videntes alienum, concupiscimus, bene addidit Propheta dicens: Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.

PL 15, 1260B

(第37節)しかし我々は弱く、金や銀といった金銭から心を背けようと望みながら、しばしば目に捕らえられ、他人の畑や建物を見て欲しがる。それゆえ預言者は、見事に付け加えて言った。「私の目を背けさせよ、空しいものを見ないように。汝の道において私を生かせ」。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.27.2

2

Etenim qui in via est Dei, vanitates non aspicit. Via perfecta Christus est. Qui igitur in Christo est, quomodo potest vanitates aspicere; cum Christus in carne sua omnes mundi hujus crucifixerit vanitates?

PL 15, 1260C

神の道にいる者は、空しいものを見ないからである。完全な道はキリストである。それゆえ、キリストの内にいる者が、どうして空しいものを見ることができようか。キリストはその肉において、この世のあらゆる空しさを十字架につけたのに。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.27.3

3

Avertamus igitur oculos nostros a vanitatibus; ne quod oculus viderit, animus concupiscat. Mystica enim differamus interim. Utinam hac interpretatione possimus revocare ad diversa circensium ludorum, atque theatralium spectacula festinantes.

PL 15, 1260C

それゆえ、我々の目を空しいものから背けよう。目が見たものを心が欲しないためである。奥義的な解釈はしばらく先に延ばそう。願わくは、この解釈によって、競技場の種々の競技や劇場の見世物へ急ぐ者たちを、呼び戻すことができるように。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.27.4

4

Vanitas est illa quam cernis. Pantomimum aspicis, vanitas est: luctatores aspicis, vanitas est; quia cernis eos de viridi luctantes corona. Illi enim veri sunt luctatores, qui adversum hujus saeculi luctantur illecebras. Non capiat oculos tuos palaestra membrorum.

PL 15, 1260C

あなたが見ているあれが、空しさである。パントマイム役者を見るなら、それは空しい。格闘士を見るなら、それは空しい。彼らが緑の冠のために格闘するのを、あなたは見るからである。真の格闘士とは、この世の誘惑に対して格闘する者である。肢体の闘技場に、あなたの目が捕らえられてはならない。

Expositio in Psalmum CXVIII 5.27.5

5

Equos currentes aspicis, vanitas est; quia vane currunt, qui ascendentem salvare non possunt. Denique recursus ipse te doceat quia vane currunt, qui non directum conficiunt iter, obliviscentes superiora, et ea quae posteriora sunt, appetentes.

PL 15, 1261A

走る馬を見るなら、それは空しい。乗る者を救うことができない馬は、空しく走るからである。実に、折り返しそのものが、あなたに教えるだろう。まっすぐな道を進まず、上にあるものを忘れ、後ろにあるものを求める者たちは、空しく走るということを。