ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XI. Caph, Caput XXIX 第11説教(カフ) 第XXIX章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1360A · 6 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 11.29.1

1

Qui sunt autem de quibus dicit quod paulominus consummaverunt eum in terra, nisi persecutores? De quorum uno ait Dominus Jesus: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32) , hoc est, de Herode.

PL 15, 1360A

彼が、この地でほとんど自分を滅ぼし尽くしたと言う者たちとは、迫害者たちでなくて誰であろう。そのうちの一人について、主イエスは言う。「行って、あのキツネに言え」(ルカ13:32)。すなわちヘロデのことである。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.29.2

2

Et alibi cum se fraudulenter interrogari adverteret, dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos ubi requiescant (Matth. VIII, 20) ; eo quod fraudulenter in terrestrium passionum quibusdam latibulis demorentur.

PL 15, 1360A

また別の箇所で、自分が欺瞞をもって問われていると気づいたとき、彼は言った。「キツネには穴があり、空の鳥には休む巣がある」(マタイ8:20)。彼らが欺瞞をもって、地上の情念のいくつかの隠れ場に留まるからである。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.29.3

3

Unde etiam Samson binas vulpes sibi nexuit, ad quarum caudas alligavit faces, et dimisit eas per messes Allophylorum (Judic. XV, 4 et 5) ; per hanc figuram significans quod improbi ac fraudulenti homines, et maxime haeretici, liberam linguam habeant ad latrandum, sed exitus impeditos: aut litigiosa principia, finem vero fraudis suae incendio deputatum.

PL 15, 1360B

それゆえサムソンもまた、二匹ずつのキツネを自分のために結びつけ、その尾に松明を結んで、アロフュロイ〔七十人訳の「異部族の者たち」。ペリシテ人のこと〕の刈り入れの畑に放った(士師記15:4–5)。この象りによって、不正で欺瞞に満ちた人々、とりわけ異端者たちが、吠えるための自由な舌を持つが、出口は妨げられていること、すなわち、争いを好む始まりと、欺瞞の終わりが火に定められていることを示したのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.29.4

4

Ideoque et trecentas vulpes dimisit, eo quod perfidi crucis quidem se praedicatione commendare desiderant, sed mysterium ejus tenere non possunt, qui hac praedicatione composita et falsa atque simulata urere magis fructus conantur alienos; cum utique vera crux Domini non exurat aliena merita, sed fecundet.

PL 15, 1360B

それゆえ彼は三百匹のキツネを放ったのでもある。不信の者たちは、十字架の宣教によって自らを推奨しようと望むが、その奥義を保つことはできないからである。彼らはこの宣教を取り繕い、偽り、装って、むしろ他人の実りを焼こうとする。主のまことの十字架は、他人の功績を焼き尽くさず、実らせるのに。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.29.5

5

Meritoque scriptum est in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas; ut vineae nostrae floreant (Cant. II, 15) .

PL 15, 1360C

『雅歌』に「ブドウ畑を荒らす小さなキツネたちを、我々のために捕らえよ。我々のブドウ畑が花を咲かせるために」(雅歌2:15)と書かれているのは当然である。

Expositio in Psalmum CXVIII 11.29.6

6

Quo ostenditur, quod vel Dominus Jesus, vel Ecclesia, fraudulentorum dolos a vineis suis exterminandos esse praecipiant; ne pusillulis vineis noceant, quia adultis jam vitibus nocere non possunt. Haereticus enim imperfectum tentare potest, non potest supplantare perfectum.

PL 15, 1360C

これによって、主イエスあるいは教会が、欺く者たちの策略を自分のブドウ畑から追い払えと命じることが示される。小さなブドウ畑を害さないためである。成長したブドウの木をもはや害せないからである。実際、異端者は不完全なものを試みることはできても、完全なものの足をすくうことはできない。