ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XVI. Ain, Caput XLIV 第16説教(アイン) 第XLIV章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1439B · 7 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 16.44.1

1

(Vers. 128.) Ideoque ait octavo versiculo: Propterea ad omnia mandata tua corrigebar: omnem viam injustam odio habui. Merito corrigebatur, quoniam diligebat; charitas enim operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8) . Vide quanta operiat, quanta corrigat.

PL 15, 1439B

(第128節)それゆえ彼は第八の小節で言う。「それゆえ私は汝のすべての戒めに従って正されていた。私はあらゆる不義の道を憎んだ」。彼が正されていたのは当然である。愛していたからである。「愛は多くの罪を覆う」(一ペトロ4:8)。愛がどれほど多くを覆い、どれほど多くを正すかを見よ。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.44.2

2

Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati.

PL 15, 1439B

「愛は忍耐強く、親切である。愛は妬まず、悪を行わず、高ぶらず、野心を持たず、自分のものを求めず、いら立たず、悪を考えず、不法を喜ばず、真理と共に喜ぶ」。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.44.3

3

Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidit (II Cor., XIII, 4 et seq.) .

PL 15, 1439C

「すべてを耐え、すべてを信じ、すべてを望み、すべてに耐える。愛は決して落ちない」(二コリント13:4以下)〔ミーニュの引照は二コリントとするが、本文は一コリント13:4以下に当たる〕。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.44.4

4

In inferioribus tria perfecta posuit, spem, fidem, charitatem: majorem autem dixit charitatem, et recte; Charitas enim omnia sperat, omnia credit (Ibid., 13) . Cum igitur spes et fides in charitate sint, non est dubium quod major charitas sit.

PL 15, 1439C

下の箇所で彼は三つの完全なものを置いた。望み、信仰、愛である。そして愛がより大きいと言い、それは正しい。「愛はすべてを望み、すべてを信じる」(二コリント13:13)〔これも刷られたとおり写す。一コリント13章を指す〕からである。それゆえ、望みと信仰は愛の中にあるのだから、愛がより大きいことは疑いない。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.44.5

5

Et bene sibi respondit Propheta. Supra enim dixit: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animam (Psal. XVIII, 8) . Si Lex animam convertit; utique qui diligit, Legis dilector est.

PL 15, 1439C

預言者は自分自身とよく調和している。先に彼は、「主の律法は非の打ちどころがなく、魂を立ち返らせる」(詩篇18:8)と言ったからである。律法が魂を立ち返らせるなら、愛する者は確かに律法を愛する者である。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.44.6

6

Deinde in hoc ipso centesimo decimo octavo psalmo primum posuit: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Sup. v. 1). Si immaculatus est qui in lege Dei ambulat; utique convertitur, qui diligit Dei legem.

PL 15, 1439C

さらに、この詩篇118篇そのものの中で、彼は最初にこう置いた。「幸いだ、道において汚れの無い者たち、主の律法のうちを歩む者たちは」(上の第1節)。神の律法の中を歩む者が汚れの無い者であるなら、神の律法を愛する者は確かに立ち返る。

Expositio in Psalmum CXVIII 16.44.7

7

Ergo si Lex immaculatum facit, recte charitas multitudinem operit peccatorum; quia plenitudo Legis charitas est.

PL 15, 1439D

それゆえ、律法が人を汚れの無い者にするなら、愛が多くの罪を覆うのは正しい。愛は律法の充満だからである。