ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio in Psalmum CXVIII

Sermo XIX. Koph, Caput XXVIII 第19説教(コフ) 第XXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio in Psalmum CXVIII · PL 15, 1477C · 5 sectiones

Expositio in Psalmum CXVIII 19.28.1

1

Ipse quoque Dominus tanto munere psallentium delectatus ait: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus.

PL 15, 1477C

主自身もまた、賛美する者たちのこれほどの務めに喜んで言う。「私を印章のように汝の心に置け、封印のように汝の腕に置け。愛は死のように強く、熱情は冥界のように堅いからである」。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.28.2

2

Alae ejus, alae ignis et flammae: aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam (Ibid., 6 et 7) . Quia vidit tantam devotionem Ecclesiae, idoneos putat esse jam populos qui in corde nostro et in brachio signaculum ejus portare possimus.

PL 15, 1477C

「その翼は、火と炎の翼。多くの水も愛を締め出すことができず、川もそれを溢れさせないだろう」(雅歌8:6–7)。教会のこれほどの献身を見て、彼は、我々の心にも腕にも彼の印章を帯びることのできる民たちを、今や相応しいと見なしている。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.28.3

3

Ipsum enim Pater signavit Deus: et qui testimonium ejus accepit, signavit; quia Deus verax est: et ideo operantes cibum permanentem in vitam aeternam, signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago invisibilis Dei.

PL 15, 1477C

実際、父なる神が彼自身に印を押した。そして彼の証しを受け入れた者は、神が真実であることに印を押した。だから、永遠の生命に至るまで朽ちない食物のために働く者たちは、見えない神の像であるキリストの像と似姿に合わせて印を押されたのである。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.28.4

4

Sicut ergo Deus verax est, et tu signa in tuo sensu et opere veritatem; ut os tuum non loquatur mendacium, manus tua non operetur opera hominum, quae sunt fallacis istius mundi, sed illa quae Dei sunt; ut pauperibus largiatur, debiles sublevet, mortuos honoret tumuli sepultura.

PL 15, 1477D

だから神が真実であるように、あなたも自分の感覚と行いにおいて真理に印を押せ。あなたの口が偽りを語らず、あなたの手がこの欺く世の人間の業ではなく神の業を行うように。貧しい者に施し、弱い者を支え、死んだ者を墓への埋葬で敬うように。

Expositio in Psalmum CXVIII 19.28.5

5

His operibus charitas quaeritur, ut nemo possit a Christo vel periculo mortis avelli. Unde ille ait: Quis nos separabit a Christo? Tribulatio, an angustia . . . . an persecutio (Rom. VIII, 35) ? Et infra: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli (Ibid., 38) .

PL 15, 1478A

これらの業によって愛が求められる。誰も、死の危険によってさえ、キリストから引き離されることがないためである。そこで彼〔使徒〕は言う。「誰が我々をキリストから引き離すだろうか。苦難か、窮乏か……迫害か」(ローマ8:35)。さらに下では言う。「私は確信している、死も、命も、天使たちも」(ローマ8:38)。